E T H I C E S

P A R S   T E R T I A

DE ORIGINE ET NATURA AFFECTUUM.


PRAEFATIO.

Plerique qui de  a f f e c t i b u s  et  h o m i n u m   v i v e n d i   r a t i o n e  scripserunt, videntur non de rebus naturalibus, quae communes naturae leges sequuntur, sed de rebus, quae extra naturam sunt, agere. Imo hominem in natura, veluti imperium in imperio, concipere videntur. Nam hominem naturae ordinem magis perturbare, quam sequi, ipsumque in suas actiones absolutam habere potentiam, nec aliunde, quam a se ipso determinari credunt. Humanae deinde impotentiae et inconstantiae causam non communi naturae potentiae, sed nescio cui naturae humanae vitio tribuunt, quam propterea flent, rident, contemnunt vel quod plerumque fit, detestantur; et qui humanae mentis impotentiam eloquentius vel argutius carpere novit, veluti divinus habetur. Non defuerunt tamen viri praestantissimi (quorum labori et industriae nos multum debere fatemur), qui de recta vivendi ratione praeclara multa scripserint et plena prudentiae consilia mortalibus dederint; verum affectuum naturam et vires, et quid contra mens in iisdem moderandis possit, nemo, quod sciam, determinavit. Scio equidem celeberrimum  C a r t e s i u m , licet etiam crediderit, mentem in suas actiones absolutam habere potentiam, affectus tamen humanos per primas suas causas explicare, simulque viam ostendere studuisse, qua mens in affectus absolutum habere possit imperium; sed mea quidem sententia nihil praeter magni sui ingenii acumen ostendit, ut suo loco demonstrabo. Nam ad illos revertere volo, qui hominum affectus et actiones detestari vel ridere malunt, quam intelligere. His sine dubio mirum videbitur, quod hominum vitia et ineptias more geometrico tractare aggrediar, et certa ratione demonstrare velim ea, quae rationi repugnare, quaeque vana, absurda et horrenda esse clamitant. Sed mea haec est ratio. Nihil in natura fit, quod ipsius vitio possit tribui; est namque natura semper eadem et ubique una eademque eius virtus et agendi potentia, hoc est, naturae leges et regulae, secundum quas omnia fiunt et ex unis formis in alias mutantur, sunt ubique et semper eaedem, atque adeo una eademque etiam debet esse ratio rerum qualiumcumque naturam intelligendi, nempe per leges et regulas naturae universales. Affectus itaque odii, irae, invidiae etc. in se considerati ex eadem naturae necessitate et virtute consequuntur, ac reliqua singularia; ac proinde certas causas agnoscunt, per quas intelliguntur, certasque proprietates habent, cognitione nostra aeque dignas ac proprietates cuiuscumque alterius rei cuius sola contemplatione delectamur. De  a f f e c t u u m  itaque  n a t u r a   e t   v i r i b u s  ac  m e n t i s   i n   e o s d e m   p o t e n t i a  eadem methodo agam qua in praecedentibus de  D e o  et  m e n t e  egi, et humanas actiones atque appetitus considerabo perinde, ac si quaestio de lineis, planis aut de corporibus esset.

DEFINITIONES.

I.  C a u s a m   a d a e q u a t a m  appello eam, cuius effectus potest clare et distincte per eandem percipi.  I n a d a e q u a t a m  autem seu  p a r t i a l e m  illam voco, cuius effectus per ipsam solam intelligi nequit.

II. Nos tum  a g e r e  dico cum aliquid in nobis aut extra nos fit, cuius adaequata sumus causa hoc est (per defin. praeced.) cum ex nostra natura aliquid in nobis aut extra nos sequitur, quod per eandem solam potest clare et distincte intelligi. At contra nos  p a t i  dico, cum in nobis aliquid fit vel ex nostra natura aliquid sequitur, cuius nos non nisi partialis sumus causa.

III. Per  a f f e c t u m  intelligo corporis affectiones, quibus ipsius corporis agendi potentia augetur vel minuitur, iuvatur vel coercetur, et simul harum affectionum ideas.

EXPLICATIO. Si itaque alicuius harum affectionum adaequata possimus esse causa, tum per affectum  a c t i o n e m  intelligo; alias  p a s s i o n e m .

POSTULATA.

I. Corpus humanum potest multis affici modis, quibus ipsius agendi potentia augetur vel minuitur, et etiam aliis qui eiusdem agendi potentiam nec maiorem nec minorem reddunt.

Hoc postulatum seu axioma nititur axiom. 1. et lem. 5. et 7., quae vide post prop. 13. P. 2.

II. Corpus humanum multas pati potest mutationes, et nihilominus retinere obiectorum impressiones seu vestigia (de quibus vide postul. 5. P. 2.), et consequenter easdem rerum imagines; quarum defin. vide in schol. prop. 17. P. 2.

PROPOSITIONES.

PROPOSITIO I. Mens nostra quaedam agit, quaedam vero patitur; nempe quatenus adaequatas habet ideas, eatenus quaedam necessario agit, et quatenus ideas habet inadaequatas, eatenus necessario quaedam patitur.

DEMONSTRATIO. Cuiuscumque humanae mentis ideae aliae adaequatae sunt, aliae autem mutilatae et confusae (per schol. 2. prop. 40. P. 2.). Ideae autem, quae in alicuius mente sunt adaequatae, sunt in Deo adaequatae, quatenus eiusdem mentis essentiam constituit (per coroll. prop. 11. P. 2.), et quae deinde inadaequatae sunt in mente, sunt etiam in Deo (per idem coroll.) adaequatae, non quatenus eiusdem solummodo mentis essentiam, sed etiam quatenus aliarum rerum mentes in se simul continet. Deinde ex data quacumque idea aliquis effectus sequi necessario debet (per prop. 36. P. 1.), cuius effectus Deus causa est adaequata (vide defin. 1. huius), non quatenus infinitus est, sed quatenus data illa idea affectus consideratur (vide prop. 9. P. 2.). At eius effectus, cuius Deus est causa, quatenus affectus est idea, quae in alicuius mente est adaequata, illa eadem mens est causa adaequata (per coroll. prop. 11. P. 2.). Ergo mens nostra (per defin. 2. huius) quatenus ideas habet adaequatas, quaedam necessario agit; quod erat primum. Deinde quicquid necessario sequitur ex idea, quae in Deo est adaequata, non quatenus mentem unius hominis tantum, sed quatenus aliarum rerum mentes simul cum eiusdem hominis mente in se habet, eius (per idem coroll. prop. 11 P. 2.) illius hominis mens non est causa adaequata, sed partialis. Ac proinde (per defin. 2. huius) mens quatenus ideas inadaequatas habet, quaedam necessario patitur; quod erat secundum. Ergo mens nostra etc. Q.E.D.

COROLLARIUM. Hinc sequitur mentem eo pluribus passionibus esse obnoxiam, quo plures ideas inadaequatas habet, et contra eo plura agere, quo plures habet adaequatas.

PROPOSITIO II. Nec corpus mentem ad cogitandum, nec mens corpus ad motum, neque ad quietem, nec ad aliquid (si quid est) aliud determinare potest.

DEMONSTRATIO. Omnes cogitandi modi Deum, quatenus res est cogitans et non quatenus alio attributo explicatur, pro causa habent (per prop. 6. P. 2.). Id ergo, quod mentem ad cogitandum determinat, modus cogitandi est, et non extensionis, hoc est (per defin. 1. P. 2.) non est corpus; quod erat primum. Corporis deinde motus et quies ab alio oriri debet corpore, quod etiam ad motum vel quietem determinatum fuit ab alio, et absolute quicquid in corpore oritur, id a Deo oriri debuit, quatenus aliquo extensionis modo et non quatenus aliquo cogitandi modo affectus consideratur (per eandem prop. 6. P. 2.), hoc est, a mente, quae (per prop. 11. P. 2.) modus cogitandi est, oriri non potest; quod erat secundum. Ergo nec corpus mentem etc. Q.E.D.

SCHOLIUM. Haec clarius intelliguntur ex iis, quae in schol. prop. 7. P. 2. dicta sunt, quod scilicet mens et corpus una eademque res sit, quae iam sub cogitationis, iam sub extensionis attributo concipitur. Unde fit, ut ordo sive rerum concatenatio una sit, sive natura sub hoc sive sub illo attributo concipiatur, consequenter ut ordo actionum et passionum corporis nostri simul sit natura cum ordine actionum et passionum mentis. Quod etiam patet ex modo, quo prop. 12. P. 2. demonstravimus. At quamvis haec ita se habeant, ut nulla dubitandi ratio supersit, vix tamen credo, nisi rem experientia comprobavero, homines induci posse ad haec aequo animo perpendendum; adeo firmiter persuasi sunt, corpus ex solo mentis nutu iam moveri, iam quiescere, plurimaque agere, quae a sola mentis voluntate et excogitandi arte pendent. Etenim quid corpus possit, nemo hucusque determinavit, hoc est, neminem hucusque experientia docuit, quid corpus ex solis legibus naturae quatenus corporea tantum consideratur, possit agere, et quid non possit, nisi a mente determinetur. Nam nemo hucusque corporis fabricam tam accurate novit, ut omnes eius functiones potuerit explicare, ut iam taceam quod in brutis plura observentur, quae humanam sagacitatem longe superant, et quod somnambuli in somnis plurima agant, quae vigilando non auderent; quod satis ostendit, ipsum corpus ex solis suae naturae legibus multa posse, quae ipsius mens admiratur. Deinde nemo scit, qua ratione quibusve mediis mens moveat corpus, neque quot motus gradus possit corpori tribuere, quantaque cum celeritate idem movere queat. Unde sequitur, cum homines dicunt, hanc vel illam actionem corporis oriri a mente, quae imperium in corpus habet, eos nescire, quid dicant, nec aliud agere, quam speciosis verbis fateri, se veram illius actionis causam absque admiratione ignorare. At dicent, sive sciant sive nesciant, quibus mediis mens moveat corpus, se tamen experiri, quod nisi mens humana apta esset ad excogitandum, corpus iners esset; deinde se experiri, in sola mentis potestate esse, tam loqui quam tacere, et alia multa, quae proinde a mentis decreto pendere credunt. Sed quod ad primum attinet, ipsos rogo, num experientia non etiam doceat, quod si contra corpus iners sit, mens simul ad cogitandum sit inepta? Nam cum corpus somno quiescit, mens simul cum ipso sopita manet, nec potestatem habet, veluti cum vigilat, excogitandi. Deinde omnes expertos esse credo, mentem non semper aeque aptam esse ad cogitandum de eodem obiecto; sed prout corpus aptius est, ut in eo huius vel illius obiecti imago excitetur, ita mentem aptiorem esse ad hoc vel illud obiectum contemplandum. At dicent ex solis legibus naturae, quatenus corporea tantum consideratur, fieri non posse, ut causae aedificiorum, picturarum rerumque huiusmodi, quae sola humana arte fiunt, possint deduci, nec corpus humanum, nisi a mente determinaretur ducereturque, pote esset ad templum aliquod aedificandum. Verum ego iam ostendi, ipsos nescire, quid corpus possit, quidve ex sola ipsius naturae contemplatione possit deduci, ipsosque plurima experiri ex solis naturae legibus fieri, quae nunquam credidissent posse fieri, nisi ex mentis directione, ut sunt ea, quae somnambuli in somnis agunt, quaeque ipsi, dum vigilant, admirantur. Addo hic ipsam corporis humani fabricam, quae artificio longissime superat omnes, quae humana arte fabricatae sunt, ut iam taceam, quod supra ostenderim, ex natura sub quovis attributo considerata infinita sequi. Quod porro ad secundum attinet, sane longe felicius sese res humanae haberent, si aeque in hominis potestate esset tam tacere, quam loqui. At experientia satis superque docet, homines nihil minus in potestate habere quam linguam 1), nec minus posse, quam appetitus moderari suos. Unde factum, ut plerique credant, nos ea tantum libere agere, quae leviter petimus, quia earum rerum appetitus facile contrahi potest memoria alterius rei, cuius frequenter recordamur; sed illa minime, quae magno cum affectu petimus et qui alterius rei memoria sedari nequit. Verumenimvero nisi experti essent, nos plura agere quorum postea poenitet, nosque saepe, quando scilicet contrariis affectibus conflictamur, meliora videre et deteriora sequi 2), nihil impediret, quominus crederent nos omnia libere agere. Sic infans se lac libere appetere credit, puer autem iratus vindictam velle et timidus fugam. Ebrius deinde credit, se ex libero mentis decreto ea loqui, quae postea sobrius vellet tacuisse. Sic delirans, garrula, puer et huius farinae plurimi ex libero mentis decreto credunt loqui, cum tamen loquendi impetum, quem habent, continere nequeant, ita ut ipsa experientia non minus clare, quam ratio doceat, quod homines ea sola de causa liberos se esse credant, quia suarum actionum sunt conscii et causarum, a quibus determinantur, ignari; et praeterea quod mentis decreta nihil sint praeter ipsos appetitus, quae propterea varia sunt pro varia corporis dispositione. Nam unusquisque ex suo affectu omnia moderatur, et qui praeterea contrariis affectibus conflictantur, quid velint, nesciunt; qui autem nullo, facili momento huc atque illuc pelluntur. Quae omnia profecto clare ostendunt, mentis tam decretum, quam appetitum et corporis determinationem simul esse natura, vel potius unam eandemque rem, quam, quando sub cogitationis attributo consideratur et per ipsum explicatur,  d e c r e t u m  appellamus, et quando sub extensionis attributo consideratur et ex legibus motus et quietis deducitur,  d e t e r m i n a t i o n e m  vocamus; quod adhuc clarius ex iam dicendis patebit. Nam aliud est, quod hic apprime notari vellem, nempe quod nos nihil ex mentis decreto agere possumus, nisi eius recordemur. Ex. gr. non possumus verbum loqui, nisi eiusdem recordemur. Deinde in libera mentis potestate non est, rei alicuius recordari vel eiusdem oblivisci. Quare hoc tantum in mentis potestate esse creditur, quod rem, cuius recordamur, vel tacere vel loqui ex solo mentis decreto possumus. Verum cum nos loqui somniamus, credimus nos ex libero mentis decreto loqui, nec tamen loquimur, vel si loquimur, id ex corporis spontaneo motu fit. Somniamus deinde, nos quaedam homines celare, idque eodem mentis decreto, quo, dum vigilamus, ea quae scimus tacemus. Somniamus denique, nos ex mentis decreto quaedam agere, quae, dum vigilamus, non audemus; atque adeo pervelim scire, an in mente duo decretorum genera dentur, phantasticorum unum et liberorum alterum? Quod si eo usque insanire non libet, necessario concedendum est, hoc mentis decretum, quod liberum esse creditur, ab ipsa imaginatione sive memoria non distingui, nec aliud esse praeter illam affirmationem, quam idea, quatenus idea est, necessario involvit. Vide prop. 49. P. 2. Atque adeo haec mentis decreta eadem necessitate in mente oriuntur, ac ideae rerum actu existentium. Qui igitur credunt, se ex libero mentis decreto loqui vel tacere vel quicquam agere, oculis apertis somniant.


1) Conf. Iacob. 3. 8. Br.
2) Verba Ovidiana metam. 7, 20. sq. “Video meliora proboque, deteriora sequor.” Br.

PROPOSITIO III. Mentis actiones ex solis ideis adaequatis oriuntur, passiones autem a solis inadaequatis pendent.

DEMONSTRATIO. Primum, quod mentis essentiam constituit, nihil aliud est, quam idea corporis actu existentis (per prop. 11. et 13. P. 2.), quae (per prop. 15. P. 2.) ex multis aliis componitur, quarum quaedam (per coroll. prop. 38. P. 2.) sunt adaequatae, quaedam autem inadaequatae (per coroll. prop. 29. P. 2.). Quicquid ergo ex mentis natura sequitur et cuius mens causa est proxima, per quam id debet intelligi, necessario ex idea adaequata vel inadaequata sequi debet. At quatenus mens (per prop. 1. huius) ideas habet inadaequatas, eatenus necessario patitur. Ergo mentis actiones ex solis ideis adaequatis sequuntur, et mens propterea tantum patitur quia ideas habet inadaequatas. Q.E.D.

SCHOLIUM. Videmus itaque passiones ad mentem non referri, nisi quatenus aliquid habet, quod negationem involvit, sive quatenus consideratur ut naturae pars, quae per se absque aliis non potest clare et distincte percipi; et hac ratione ostendere possem, passiones eodem modo ad res singulares, ac ad mentem referri, nec alia ratione posse percipi. Sed meum institutum est, de sola mente humana agere.

PROPOSITIO IV. Nulla res nisi a causa externa potest destrui.

DEMONSTRATIO. Haec propositio per se patet. Definitio enim cuiuscumque rei ipsius rei essentiam affirmat, sed non negat; sive rei essentiam ponit, sed non tollit. Dum itaque ad rem ipsam tantum, non autem ad causas externas attendimus, nihil in eadem poterimus invenire, quod ipsam possit destruere. Q.E.D.

PROPOSITIO V. Res eatenus contrariae sunt naturae, hoc est, eatenus in eodem subiecto esse nequeunt, quatenus una alteram potest destruere.

DEMONSTRATIO. Si enim inter se convenire vel in eodem subiecto simul esse possent, posset ergo in eodem subiecto aliquid dari, quod ipsum posset destruere, quod (per prop. praeced.) est absurdum. Ergo res etc. Q.E.D.

PROPOSITIO VI. Unaquaeque res, quantum in se est, in suo esse perseverare conatur.

DEMONSTRATIO. Res enim singulares modi sunt, quibus Dei attributa certo et determinato modo exprimuntur (per coroll. prop. 25. P. 1.), hoc est (per prop. 34. P. 1.) res, quae Dei potentiam qua Deus est et agit, certo et determinato modo exprimunt. Neque ulla res aliquid in se habet, a quo possit destrui, sive quod eius existentiam tollat (per prop. 4. huius); sed contra ei omni, quod eiusdem existentiam potest tollere, opponitur (per prop. praeced.). Adeoque quantum potest et in se est, in suo esse perseverare conatur. Q.E.D.

PROPOSITIO VII. Conatus, quo unaquaeque res in suo esse perseverare conatur, nihil est praeter ipsius rei actualem essentiam.

DEMONSTRATIO. Ex data cuiuscumque rei essentia quaedam necessario sequuntur (per prop. 36. P. 1.), nec res aliud possunt, quam id quod ex determinata earum natura necessario sequitur (per prop. 29. P. 1.). Quare cuiuscumque rei potentia sive conatus, quo ipsa vel sola vel cum aliis quidquam agit, vel agere conatur, hoc est (per prop. 6. huius) potentia sive conatus, quo in suo esse perseverare conatur, nihil est praeter ipsius rei datam sive actualem essentiam. Q.E.D.

PROPOSITIO VIII. Conatus, quo unaquaeque res in suo esse perseverare conatur, nullum tempus finitum, sed indefinitum involvit.

DEMONSTRATIO. Si enim tempus limitatum involveret, quod rei durationem determinaret, tum ex sola ipsa potentia, qua res existit, sequeretur, quod res post limitatum illud tempus non posset existere, sed quod deberet destrui. Atqui hoc (per prop. 4. huius) est absurdum. Ergo conatus, quo res existit, nullum tempus definitum involvit, sed contra, quoniam (per eandem prop. 4. huius) si a nulla externa causa destruatur, eadem potentia, qua iam existit, existere perget semper, ergo hic conatus tempus indefinitum involvit. Q.E.D.

PROPOSITIO IX. Mens tam quatenus claras et distinctas, quam quatenus confusas habet ideas, conatur in suo esse perseverare indefinita quadam duratione, et huius sui conatus est conscia.

DEMONSTRATIO. Mentis essentia ex ideis adaequatis et inadaequatis constituitur (ut in prop. 3. huius ostendimus), adeoque (per prop. 7. huius) tam quatenus has, quam quatenus illas habet, in suo esse perseverare conatur; idque (per prop. 8. huius) indefinita quadam duratione. Cum autem mens (per prop. 23. P. 2.) per ideas affectionum corporis necessario sui sit conscia, est ergo (per prop. 7. huius) mens sui conatus conscia. Q.E.D.

SCHOLIUM. Hic conatus cum ad mentem solam refertur,  v o l u n t a s  appellatur; sed cum ad mentem et corpus simul refertur, vocatur  a p p e t i t u s , qui proinde nihil aliud est, quam ipsa hominis essentia, ex cuius natura ea, quae ipsius conservationi inserviunt, necessario sequuntur; atque adeo homo ad eadem agendum determinatus est. Deinde inter appetitum et  c u p i d i t a t e m  nulla est differentia, nisi quod cupiditas ad homines plerumque referatur, quatenus sui appetitus sunt conscii; et propterea sic definiri potest, nempe cupiditas est appetitus cum eiusdem conscientia. Constat itaque ex his omnibus, nihil nos conari, velle, appetere neque cupere, quia id bonum esse iudicamus; sed contra nos propterea aliquid bonum esse iudicare, quia id conamur, volumus, appetimus atque cupimus.

PROPOSITIO X. Idea, quae corporis nostri existentiam secludit, in nostra mente dari nequit, sed eidem est contraria.

DEMONSTRATIO. Quicquid corpus nostrum potest destruere, in eodem dari nequit (per prop. 5. huius). Adeoque neque eius rei idea potest in Deo dari, quatenus nostri corporis ideam habet (per coroll. prop. 9. P. 2.), hoc est (per prop. 11. et 13. P. 2.) eius rei idea in nostra mente dari nequit; sed contra, quoniam (per prop. 11. et 13. P. 2.) primum, quod mentis essentiam constituit, est idea corporis actu existentis, primum et praecipuum nostrae mentis conatus est (per prop. 7. huius) corporis nostri existentiam affirmare. Atque adeo idea, quae corporis nostri existentiam negat, nostrae menti est contraria etc. Q.E.D.

PROPOSITIO XI. Quicquid corporis nostri agendi potentiam auget vel minuit, iuvat vel coercet, eiusdem rei idea mentis nostrae cogitandi potentiam auget vel minuit, iuvat vel coercet.

DEMONSTRATIO. Haec propositio patet ex prop. 7. P. 2. vel etiam ex prop. 14. P. 2.

SCHOLIUM. Videmus itaque mentem magnas posse pati mutationes, et iam ad maiorem, iam autem ad minorem perfectionem transire, quae quidem passiones nobis explicant  a f f e c t u s   l a e t i t i a e  et  t r i s t i t i a e . Per laetitiam itaque in sequentibus intelligam passionem, qua mens ad maiorem perfectionem transit; per tristitiam autem passionem, qua ipsa ad minorem transit perfectionem. Porro affectum laetitiae ad mentem et corpus simul relatum titillationem vel hilaritatem voco; tristitiae autem dolorem vel melancholiam. Sed notandum, titillationem et dolorem ad hominem referri, quando una eius pars prae reliquis est affecta; hilaritatem autem et melancholiam, quando omnes pariter sunt affectae. Quid deinde  c u p i d i t a s  sit in schol. prop. 9. huius partis explicui et  p r a e t e r   h o s   t r e s   n u l l u m   a l i u m   a g n o s c o   a f f e c t u m   p r i m a r i u m ; nam reliquos ex his tribus oriri in seqq. ostendam. Sed antequam ulterius pergam, lubet hic fusius prop. 10. huius explicare, ut clarius intelligatur, qua ratione idea ideae sit contraria.

In schol. prop. 17. P. 2. ostendimus, ideam quae mentis essentiam constituit, corporis existentiam tamdiu involvere, quamdiu ipsum corpus existit. Deinde ex iis quae in coroll. prop. 8. P. 2. et in eiusdem schol. ostendimus, sequitur, praesentem nostrae mentis existentiam ab hoc solo pendere, quod sc. mens actualem corporis existentiam involvit. Denique mentis potentiam, qua ipsa res imaginatur earumque recordatur, ab hoc etiam pendere ostendimus (vide prop. 17. et 18. P. 2. cum eius schol.), quod ipsa actualem corporis existentiam involvit. Ex quibus sequitur, mentis praesentem existentiam eiusque imaginandi potentiam tolli, simulatque mens praesentem corporis existentiam affirmare desinit. At causa, cur mens hanc corporis existentiam affirmare desinit, non potest esse ipsa mens (per prop. 4. huius), nec etiam quod corpus esse desinit. Nam (per prop. 6. P. 2.) causa, cur mens corporis existentiam affirmat, non est, quia corpus existere incepit (quare, per eandem rationem nec ipsius corporis existentiam affirmare desinit quia corpus esse desinit); sed (per prop. 8. P. 2.) hoc ab alia idea oritur, quae nostri corporis, et consequenter nostrae mentis praesentem existentiam secludit; quaeque adeo ideae, quae nostrae mentis essentiam constituit, est contraria.

PROPOSITIO XII. Mens quantum potest, ea imaginari conatur, quae corporis agendi potentiam augent vel iuvant.

DEMONSTRATIO. Quamdiu humanum corpus affectum est modo, qui naturam corporis alicuius externi involvit, tamdiu mens humana idem corpus ut praesens contemplabitur (per prop. 17. P. 2.); et consequenter (per prop. 7. P. 2.) quamdiu mens aliquod externum corpus ut praesens contemplatur, hoc est (per eiusdem prop. 17 schol.) imaginatur, tamdiu humanum corpus affectum est modo, qui naturam eiusdem corporis externi involvit. Atque adeo quamdiu mens ea imaginatur, quae corporis nostri agendi potentiam augent vel iuvant, tamdiu corpus affectum est modis, qui eiusdem agendi potentiam augent vel iuvant (vide postul. 1. huius); et consequenter (per prop. 11. huius) tamdiu mentis cogitandi potentia augetur vel iuvatur. Ac proinde (per prop. 6. vel 9. huius) mens quantum potest, eadem imaginari conatur. Q.E.D.

PROPOSITIO XIII. Cum mens ea imaginatur, quae corporis agendi potentiam minuunt vel coercent, conatur, quantum potest, rerum recordari, quae horum existentiam secludunt.

DEMONSTRATIO. Quamdiu mens quicquam tale imaginatur, tamdiu mentis et corporis potentia minuitur vel coercetur (ut in praeced. prop. demonstravimus), et nihilominus id tamdiu imaginabitur, donec mens aliud imaginetur, quod huius praesentem existentiam secludat (per prop. 17. P. 2.), hoc est (ut modo ostendimus) mentis et corporis potentia tamdiu minuitur vel coercetur, donec mens aliud imaginetur, quod huius existentiam secludit, quodque adeo mens (per prop. 9. huius) quantum potest, imaginari vel recordari conabitur. Q.E.D.

COROLLARIUM. Hinc sequitur, quod mens ea imaginari aversatur, quae ipsius et corporis potentiam minuunt vel coercent.

SCHOLIUM. Ex his clare intelligimus quid  a m o r  quidque  o d i u m  sit. Nempe amor nihil aliud est, quam laetitia concomitante idea causae externae et odium nihil aliud quam tristitia concomitante idea causae externae. Videmus deinde quod ille, qui amat, necessario conatur rem, quam amat, praesentem habere et conservare; et contra qui odit, rem, quam odio habet, amovere et destruere conatur. Sed de his omnibus in seqq. prolixius.

PROPOSITIO XIV. Si mens duobus affectibus simul affecta semel fuit, ubi postea eorum alterutro afficietur, afficietur etiam altero.

DEMONSTRATIO. Si corpus humanum a duobus corporibus simul affectum semel fuit, ubi mens postea eorum alterutrum imaginatur, statim et alterius recordabitur (per prop. 18. P. 2.). At mentis imaginationes magis nostri corporis affectus, quam corporum externorum naturam indicant (per coroll. 2. prop. 16. P. 2.). Ergo si corpus et consequenter mens (vide defin. 3. huius) duobus affectibus semel affecta fuit, ubi postea eorum alterutro afficietur, afficietur etiam altero. Q.E.D.

PROPOSITIO XV. Res quaecumque potest esse per accidens causa laetitiae, tristitiae vel cupiditatis.

DEMONSTRATIO. Ponatur mens duobus affectibus simul affici, uno scilicet, qui eius agendi potentiam neque auget neque minuit et altero, qui eandem vel auget vel minuit (vide postul. 1. huius). Ex praeced. prop. patet, quod ubi mens postea illo a sua vera causa, quae (per hypothesin) per se eius cogitandi potentiam nec auget nec minuit, afficietur, statim et hoc altero, qui ipsius cogitandi potentiam auget vel minuit, hoc est (per schol. prop. 11. huius) laetitia vel tristitia afficietur; atque adeo illa res non per se, sed per accidens causa erit laetitiae vel tristitiae. Atque hac eadem via facile ostendi potest, rem illam posse per accidens causam esse cupiditatis. Q.E.D.

COROLLARIUM. Ex eo solo, quod rem aliquam affectu laetitiae vel tristitiae, cuius ipsa non est causa efficiens, contemplati sumus, eandem amare vel odio habere possumus.

DEMONSTRATIO. Nam ex hoc solo fit (per prop. 14. huius), ut mens hanc rem postea imaginando affectu laetitiae vel tristitiae afficiatur, hoc est (per schol. prop. 11. huius) ut mentis et corporis potentia augeatur vel minuatur etc. Et consequenter (per prop. 12. huius) ut mens eandem imaginari cupiat vel (per coroll. prop. 13. huius) aversetur, hoc est (per schol. prop. 13. huius) ut eandem amet vel odio habeat. Q.E.D.

SCHOLIUM. Hinc intelligimus, qui fieri potest, ut quaedam amemus vel odio habeamus absque ulla causa nobis cognita; sed tantum ex  s y m p a t h i a  (ut aiunt) et  a n t i p a t h i a . Atque huc referenda etiam ea obiecta, quae nos laetitia vel tristitia afficiunt ex eo solo, quod aliquid simile habent obiectis, quae nos iisdem affectibus afficere solent, ut in seq. prop. ostendam. Scio equidem auctores, qui primi haec nomina sympathiae et antipathiae introduxerunt, significare iisdem voluisse rerum occultas quasdam qualitates; sed nihilominus credo nobis licere, per eadem notas vel manifestas etiam qualitates intelligere.

PROPOSITIO XVI. Ex eo solo, quod rem aliquam aliquid habere imaginamur simile obiecto, quod mentem laetitia vel tristitia afficere solet, quamvis id, in quo res obiecto est similis, non sit horum affectuum efficiens causa, eam tamen amabimus vel odio habebimus.

DEMONSTRATIO. Id quod simile est obiecto, in ipso obiecto (per hypothesin) cum affectu laetitiae vel tristitiae contemplati sumus atque adeo (per prop. 14. huius) cum mens eius imagine afficietur, statim etiam hoc vel illo afficietur affectu, et consequenter res, quam hoc idem habere percipimus, erit (per prop. 15. huius) per accidens laetitiae vel tristitiae causa. Adeoque (per praeced. coroll.) quamvis id, in quo obiecto est similis, non sit horum affectuum causa efficiens, eam tamen amabimus vel odio habebimus. Q.E.D.

PROPOSITIO XVII. Si rem, quae nos tristitiae affectu afficere solet, aliquid habere imaginamur simile alteri, quae nos aeque magno laetitiae affectu solet afficere, eandem odio habebimus et simul amabimus.

DEMONSTRATIO. Est enim (per hypothesin) haec res per se tristitiae causa, et (per schol. prop. 13. huius) quatenus eandem hoc affectu imaginamur, eandem odio habemus; et quatenus praeterea aliquid habere imaginamur simile alteri quae nos aeque magno laetitiae affectu afficere solet, aeque magno laetitiae conamine amabimus (per prop. praeced.). Atque adeo eandem odio habebimus et simul amabimus. Q.E.D.

SCHOLIUM. Haec mentis constitutio quae scilicet ex duobus contrariis affectibus oritur, animi vocatur fluctuatio, quae proinde affectum respicit, ut dubitatio imaginationem (vide schol. prop. 44. P. 2.); nec animi fluctuatio et dubitatio inter se differunt, nisi secundum maius et minus. Sed notandum, me in prop. praeced. has animi fluctuationes ex causis deduxisse, quae per se unius et per accidens alterius affectus sunt causa. Quod ideo feci, quia sic facilius ex praecedentibus deduci poterant; at non, quod negem, animi fluctuationes plerumque oriri ab obiecto, quod utriusque affectus sit efficiens causa. Nam corpus humanum (per postul. 1. P. 2.) ex plurimis diversae naturae individuis componitur, atque adeo (per axiom. 1. post lem. 3. quod vide post prop. 13. P. 2.) ab uno eodemque corpore plurimis diversisque modis potest affici; et contra, quia una eademque res multis modis potest affici, multis ergo etiam diversisque modis unam eandemque corporis partem afficere poterit. Ex quibus facile concipere possumus, unum idemque obiectum posse esse causam multorum contrariorumque affectuum.

PROPOSITIO XVIII. Homo ex imagine rei praeteritae aut futurae eodem laetitiae et tristitiae affectu afficitur, ac ex imagine rei praesentis.

DEMONSTRATIO. Quamdiu homo rei alicuius imagine affectus est, rem ut praesentem, tametsi non existat, contemplabitur (per prop. 17. P. 2. cum eiusdem coroll.), nec ipsam ut praeteritam aut futuram imaginatur, nisi quatenus eius imago iuncta est imagini temporis praeteriti aut futuri (vide schol. prop. 44. P. 2.). Quare rei imago in se sola considerata eadem est, sive ad tempus futurum vel praeteritum, sive ad praesens referatur, hoc est (per coroll. 2. prop. 16. P. 2.) corporis constitutio seu affectus idem est, sive imago sit rei praeteritae vel futurae, sive praesentis. Atque adeo affectus laetitiae et tristitiae idem est, sive imago sit rei praeteritae aut futurae, sive praesentis. Q.E.D.

SCHOLIUM I. Rem eatenus  p r a e t e r i t a m  aut  f u t u r a m  hic voco, quatenus ab eadem affecti fuimus aut afficiemur. Ex. gr. quatenus ipsam vidimus aut videbimus, nos refecit aut reficiet, nos laesit aut laedet etc. Quatenus enim eandem sic imaginamur, eatenus eius existentiam affirmamus, hoc est, corpus nullo affectu afficitur, qui rei existentiam secludat; atque adeo (per prop. 17. P. 2.) corpus eiusdem rei imagine eodem modo afficitur, ac si res ipsa praesens adesset. Verumenimvero quia plerumque fit, ut ii qui plura sunt experti fluctuent, quamdiu rem ut futuram vel praeteritam contemplantur, deque rei eventu ut plurimum dubitent (vide schol. prop. 44. P. 2.), hinc fit, ut affectus, qui ex similibus rerum imaginibus oriuntur, non sint adeo constantes, sed ut plerumque aliarum rerum imaginibus perturbentur, donec homines de rei eventu certiores fiant.

SCHOLIUM II. Ex modo dictis intelligimus, quid sit  s p e s ,  m e t u s ,  s e c u r i t a s ,  d e s p e r a t i o ,  g a u d i u m  et  c o n s c i e n t i a e   m o r s u s . Spes namque nihil aliud est quam inconstans laetitia orta ex imagine rei futurae vel praeteritae, de cuius eventu dubitamus; metus contra inconstans tristitia ex rei dubiae imagine etiam orta. Porro si horum affectuum dubitatio tollatur, ex spe fit securitas et ex metu desperatio; nempe laetitia vel tristitia orta ex imagine rei, quam metuimus vel speravimus. Gaudium deinde est laetitia orta ex imagine rei praeteritae, de cuius eventu dubitavimus. Conscientiae denique morsus est tristitia opposita gaudio.

PROPOSITIO XIX. Qui id quod amat destrui imaginatur, contristabitur; si contra autem conservari, laetabitur.

DEMONSTRATIO. Mens quantum potest, ea imaginari conatur, quae corporis agendi potentiam augent vel iuvant (per prop. 12. huius), hoc est (per schol. prop. 13. huius) ea quae amat. At imaginatio ab iis iuvatur, quae rei existentiam ponunt, et contra coercetur iis quae rei existentiam secludunt (per prop. 17. P. 2.). Ergo rerum imagines, quae rei existentiam ponunt, mentis conatum, quo rem amatam imaginari conatur, iuvant, hoc est (per schol. prop. 11. huius) laetitia mentem afficiunt; et quae contra rei amatae existentiam secludunt, eundem mentis conatum coercent, hoc est (per idem schol.) tristitia mentem afficiunt. Qui itaque id quod amat destrui imaginatur, contristabitur, etc. Q.E.D.

PROPOSITIO XX. Qui id quod odio habet destrui imaginatur, laetabitur.

DEMONSTRATIO. Mens (per prop. 13. huius) ea imaginari conatur, quae rerum existentiam, quibus corporis agendi potentia minuitur vel coercetur, secludunt, hoc est (per schol. eiusdem prop.) ea imaginari conatur; quae rerum quas odio habet, existentiam secludunt. Atque adeo rei imago, quae existentiam eius quod mens odio habet secludit, hunc mentis conatum iuvat, hoc est (per schol. prop. 11. huius) mentem laetitia afficit. Qui itaque id quod odio habet destrui imaginatur, laetabitur. Q.E.D.

PROPOSITIO XXI. Qui id quod amat laetitia vel tristitia affectum imaginatur, laetitia etiam vel tristitia afficietur; et uterque hic affectus maior aut minor erit in amante, prout uterque maior aut minor est in re amata.

DEMONSTRATIO. Rerum imagines (ut in prop. 19. huius demonstravimus) quae rei amatae existentiam ponunt, mentis conatum, quo ipsam rem amatam imaginari conatur, iuvant. Sed laetitia existentiam rei laetae ponit, et eo magis, quo laetitiae affectus maior est; est enim (per schol. prop. 11. huius) transitio ad maiorem perfectionem. Ergo imago laetitiae rei amatae in amante ipsius mentis conatum iuvat, hoc est (per schol. prop. 11. huius) amantem laetitia afficit, et eo maiore quo maior hic affectus in re amata fuerit. Quod erat primum. Deinde quatenus res aliqua tristitia afficitur, eatenus destruitur, et eo magis, quo maiore afficitur tristitia (per idem schol. prop. 11. huius); adeoque (per prop. 19. huius) qui id quod amat tristitia affici imaginatur, tristitia etiam afficietur, et eo maiore quo maior hic affectus in re amata fuerit. Q.E.D.

PROPOSITIO XXII. Si aliquem imaginamur laetitia afficere rem, quam amamus, amore erga eum afficiemur. Si contra eundem imaginamur tristitia eandem afficere, econtra odio etiam contra ipsum afficiemur.

DEMONSTRATIO. Qui rem, quam amamus, laetitia vel tristitia afficit, ille nos laetitia vel tristitia etiam afficit, si nimirum rem amatam laetitia illa vel tristitia affectam imaginamur (per praeced. prop.). At haec laetitia vel tristitia in nobis supponitur dari concomitante idea causae externae. Ergo (per schol. prop. 13. huius) si aliquem imaginamur laetitia vel tristitia afficere rem, quam amamus, erga eundem amore vel odio afficiemur. Q.E.D.

SCHOLIUM. Prop. 21. nobis explicat quid sit commiseratio quam definire possumus quod sit tristitia orta ex alterius damno. Quo autem nomine appellanda sit laetitia, quae ex alterius bono oritur, nescio. Porro amorem erga illum, qui alteri benefecit, favorem, et contra odium erga illum, qui alteri malefecit, indignationem appellabimus. Denique notandum nos non tantum misereri rei, quam amavimus (ut in prop. 21. ostendimus), sed etiam eius, quam antea nullo affectu prosecuti sumus, modo eam nobis similem iudicemus (ut infra ostendam); atque adeo ei etiam favere, qui simili benefecit et contra in eum indignari, qui simili damnum intulit.

PROPOSITIO XXIII. Qui id quod odio habet, tristitia affectum imaginatur, laetabitur; si contra idem laetitia affectum esse imaginetur, contristabitur; et uterque hic affectus maior aut minor erit, prout eius contrarius maior aut minor est in eo, quod odio habet.

DEMONSTRATIO. Quatenus res odiosa tristitia afficitur, eatenus destruitur, et eo magis quo maiore tristitia afficitur (per schol. prop. 11. huius). Qui igitur (per prop. 20. huius) rem, quam odio habet, tristitia affici imaginatur, laetitia contra afficietur; et eo maiore, quo maiore tristitia rem odiosam affectam esse imaginatur. Quod erat primum. Deinde laetitia existentiam rei laetae ponit (per idem schol. prop. 11. huius), et eo magis, quo maior laetitia concipitur. Si quis eum, quem odio habet, laetitia affectum imaginatur, haec imaginatio (per prop. 13. huius) eiusdem conatum coercebit, hoc est (per schol. prop. 11. huius) is, qui odio habet, tristitia afficietur etc. Q.E.D.

SCHOLIUM. Haec laetitia vix solida et absque ullo animi conflictu esse potest. Nam (ut statim in prop. 27. huius ostendam) quatenus rem sibi similem tristitiae affectu affici imaginatur, eatenus contristari debet; et contra, si eandem laetitia affici imaginetur. Sed hic ad solum odium attendimus.

PROPOSITIO XXIV. Si aliquem imaginamur laetitia afficere rem, quam odio habemus, odio etiam erga eum afficiemur. Si contra eundem imaginamur tristitia eandem rem afficere, amore erga ipsum afficiemur.

DEMONSTRATIO. Demonstratur eodem modo haec prop. ac prop. 22. huius, quam vide.

SCHOLIUM. Hi et similes odii affectus ad invidiam referuntur, quae propterea nihil aliud est, quam ipsum odium, quatenus id consideratur hominem ita disponere, ut malo alterius gaudeat, et contra ut eiusdem bono contristetur.

PROPOSITIO XXV. Id omne de nobis deque re amata affirmare conamur, quod nos vel rem amatam laetitia afficere imaginamur; et contra id omne negare, quod nos vel rem amatam tristitia afficere imaginamur.

DEMONSTRATIO. Quod rem amatam laetitia vel tristitia afficere imaginamur, id nos laetitia vel tristitia afficit (per prop. 21. huius). At mens (per prop. 12. huius) ea quae nos laetitia afficiunt, quantum potest, conatur imaginari, hoc est (per prop. 17. P. 2. et eius coroll.) ut praesentia contemplari; et contra (per prop. 13. huius) quae nos tristitia afficiunt, eorum existentiam secludere. Ergo id omne de nobis deque re amata affirmare conamur, quod nos vel rem amatam laetitia afficere imaginamur, et contra. Q.E.D.

PROPOSITIO XXVI. Id omne de re, quam odio habemus, affirmare conamur, quod ipsam tristitia afficere imaginamur, et id contra negare, quod ipsam laetitia afficere imaginamur.

DEMONSTRATIO. Sequitur haec prop. ex prop. 23. ut praec. ex prop. 21. huius.

SCHOLIUM. His videmus, facile contingere, ut homo de se deque re amata plus iusto, et contra de re quam odit minus iusto sentiat; quae quidem imaginatio, quando ipsum hominem respicit, qui de se plus iusto sentit, superbia vocatur et species delirii est, quia homo oculis apertis somniat, se omnia illa posse, quae sola imaginatione assequitur, quaeque propterea veluti realia contemplatur, iisque exultat, quamdiu ea imaginari non potest, quae horum existentiam secludunt et ipsius agendi potentiam determinant. Est igitur superbia laetitia ex eo orta, quod homo de se plus iusto sentit. Deinde laetitia, quae ex eo oritur, quod homo de alio plus iusto sentit, existimatio vocatur; et illa denique despectus, quae ex eo oritur, quod de alio minus iusto sentit.

PROPOSITIO XXVII. Ex eo, quod rem nobis similem et quam nullo affectu prosecuti sumus, aliquo affectu affici imaginamur, eo ipso simili affectu afficimur.

DEMONSTRATIO. Rerum imagines sunt corporis humani affectiones, quarum ideae corpora externa veluti nobis praesentia repraesentant (per schol. prop. 17. P. 2.), hoc est (per prop. 16. P. 2.) quarum ideae naturam nostri corporis et simul praesentem externi corporis naturam involvunt. Si igitur corporis externi natura similis sit naturae nostri corporis, tum idea corporis externi, quod imaginamur, affectionem nostri corporis involvet similem affectioni corporis externi; et consequenter, si aliquem nobis similem aliquo affectu affectum imaginamur, haec imaginatio affectionem nostri corporis huic affectui similem exprimet. Adeoque ex hoc, quod rem aliquam nobis similem aliquo affectu affici imaginamur, simili cum ipsa affectu afficimur. Quod si rem nobis similem odio habeamus, eatenus (per prop. 23. huius) contrario affectu cum ipsa afficiemur, non autem simili. Q.E.D.

SCHOLIUM. Haec affectuum imitatio quando ad tristitiam refertur, vocatur commiseratio (de qua vide schol. prop. 22. huius); sed ad cupiditatem relata aemulatio, quae proinde nihil aliud est, quam alicuius rei cupiditas, quae in nobis ingeneratur ex eo, quod alios nobis similes eandem cupiditatem habere imaginamur.

COROLLARIUM I. Si aliquem, quem nullo affectu prosecuti sumus, imaginamur laetitia afficere rem nobis similem, amore erga eundem afficiemur. Si contra eundem imaginamur eandem tristitia afficere, odio erga ipsum afficiemur.

DEMONSTRATIO. Hoc eodem modo ex prop. praec. demonstratur ac prop. 22. huius ex prop. 21.

COROLLARIUM II. Rem cuius nos miseret, odio habere non possumus ex eo, quod ipsius miseria nos tristitia afficit.

DEMONSTRATIO. Si enim ex eo nos eandem odio habere possemus, tum (per prop. 23. huius) ex ipsius tristitia laetaremur, quod est contra hypothesin.

COROLLARIUM III. Rem, cuius nos miseret, a miseria, quantum possumus, liberare conabimur.

DEMONSTRATIO. Id quod rem, cuius nos miseret, tristitia afficit, nos simili etiam tristitia afficit (per prop. praeced.); adeoque omne id, quod eius rei existentiam tollit, sive quod rem destruit, comminisci conabimur (per prop. 13. huius), hoc est (per schol. prop. 9. huius) id destruere appetemus, sive ad id destruendum determinabimur; atque adeo rem, cuius miseremur, a sua miseria liberare conabimur. Q.E.D.

SCHOLIUM. Haec voluntas sive appetitus benefaciendi qui ex eo oritur, quod rei, in quam beneficium conferre volumus, nos miseret, benevolentia vocatur, quae proinde nihil aliud est, quam cupiditas ex commiseratione orta. Ceterum de amore et odio erga illum, qui rei, quam nobis similem esse imaginamur, bene aut male fecit, vide schol. prop. 22. huius.

PROPOSITIO XXVIII. Id omne, quod ad laetitiam conducere imaginamur, conamur promovere, ut fiat; quod vero eidem repugnare sive ad tristitiam conducere imaginamur, amovere vel destruere conamur.

DEMONSTRATIO. Quod ad laetitiam conducere imaginamur, quantum possumus, imaginari conamur (per prop. 12. huius), hoc est (per prop. 17. P. 2.) id, quantum possumus, conabimur ut praesens sive ut actu existens contemplari. Sed mentis conatus seu potentia in cogitando aequalis, et simul natura est cum corporis conatu seu potentia in agendo (ut clare sequitur ex coroll. prop. 7. et coroll. prop. 11. P. 2.). Ergo ut id existat, absolute conamur, sive (quod per schol. prop. 9. huius idem est) appetimus et intendimus; quod erat primum. Deinde si id, quod tristitiae causam esse credimus, hoc est (per schol. prop. 13. huius) si id, quod odio habemus destrui imaginamur, laetabimur (per prop. 20. huius). Adeoque idem (per primam huius partem) conabimur destruere sive (per prop. 13. huius) a nobis amovere, ne ipsum ut praesens contemplemur; quod erat secundum. Ergo id omne, quod ad laetitiam etc. Q.E.D.

PROPOSITIO XXIX. Nos id omne etiam agere conabimur, quod homines *) cum laetitia aspicere imaginamur, et contra id agere aversabimur, quod homines aversari imaginamur.

DEMONSTRATIO. Ex eo, quod imaginamur homines aliquid amare vel odio habere, nos idem amabimus vel odio habebimus (per prop. 27. huius), hoc est (per schol. prop. 13. huius) eo ipso eius rei praesentia laetabimur vel contristabimur; adeoque (per praeced. prop.) id omne, quod homines amare sive cum laetitia aspicere imaginamur, conabimur agere etc. Q.E.D.


*) NB. Intellige hic et in seqq. homines, quos nullo affectu prosecuti sumus. Sp.

SCHOLIUM. Hic conatus aliquid agendi et etiam omittendi, ea sola de causa, ut hominibus placeamus, vocatur  a m b i t i o  praesertim quando adeo impense vulgo placere conamur, ut cum nostro aut alterius damno quaedam agamus vel omittamus; alias  h u m a n i t a s  appellari solet. Deinde laetitiam, qua alterius actionem, qua nos conatus est delectari, imaginamur, l a u d e m  voco; tristitiam vero, qua contra eiusdem actionem aversamur,  v i t u p e r i u m  voco.

PROPOSITIO XXX. Si quis aliquid egit, quod reliquos laetitia afficere imaginatur, is laetitia concomitante idea sui, tamquam causa, afficietur, sive se ipsum cum laetitia contemplabitur. Si contra aliquid egit, quod reliquos tristitia afficere imaginatur, se ipsum cum tristitia contra contemplabitur.

DEMONSTRATIO. Qui se reliquos laetitia vel tristitia afficere imaginatur, eo ipso (per prop. 27. huius) laetitia vel tristitia afficietur. Cum autem homo (per prop. 19. et 23. P. 2.) sui sit conscius per affectiones, quibus ad agendum determinatur, ergo qui aliquid egit, quod ipse imaginatur, reliquos laetitia afficere, laetitia cum conscientia sui tamquam causa afficietur, sive se ipsum cum laetitia contemplabitur, et contra. Q.E.D.

SCHOLIUM. Cum amor (per schol. prop. 13. huius) sit laetitia concomitante idea causae externae, et odium tristitia concomitante etiam idea causae externae, erit ergo haec laetitia et tristitia amoris et odii species. Sed quia amor et odium ad obiecta externa referuntur, ideo hos affectus aliis nominibus significabimus; nempe laetitiam concomitante idea causae internae  g l o r i a m  et tristitiam huic contrariam  p u d o r e m  appellabimus; intellige, quando laetitia vel tristitia ex eo oritur, quod homo se laudari vel vituperari credit. Alias laetitiam concomitante idea causae internae  a c q u i e s c e n t i a m   i n   s e   i p s o , tristitiam vero eidem contrariam  p o e n i t e n t i a m  vocabo. Deinde quia (per coroll. prop. 17. P. 2.) fieri potest, ut laetitia, qua aliquis se reliquos afficere imaginatur, imaginaria tantum sit, et (per prop. 25. huius) unusquisque de se id omne conatur imaginari, quod se laetitia afficere imaginatur, facile ergo fieri potest, ut gloriosus superbus sit, et se omnibus gratum esse imaginetur, quando omnibus molestus est.

PROPOSITIO XXXI. Si aliquem imaginamur amare vel cupere vel odio habere aliquid, quod ipsi amamus, cupimus vel odio habemus, eo ipso rem constantius amabimus, etc. Si autem id, quod amamus, eum aversari imaginamur, vel contra, tum animi fluctuationem patiemur.

DEMONSTRATIO. Ex eo solo, quod aliquem aliquid amare imaginamur, eo ipso idem amabimus (per prop. 27. huius). At sine hoc nos idem amare supponimus. Accedit ergo amori nova causa, a qua fovetur; atque adeo id, quod amamus hoc ipso constantius amabimus. Deinde ex eo, quod aliquem aliquid aversari imaginamur, idem aversabimur (per eandem prop.). At si supponamus, nos eodem tempore id ipsum amare, eodem ergo tempore hoc idem amabimus et aversabimur sive (vide schol. prop. 17. huius) animi fluctuationem patiemur. Q.E.D.

COROLLARIUM. Hinc et ex prop. 28. huius sequitur, unumquemque, quantum potest, conari ut unusquisque id quod ipse amat amet, et quod ipse odit odio etiam habeat; unde illud poetae *):

Speremus pariter, pariter metuamus amantes;
Ferreus est, si quis, quod sinit alter, amat.


*) Ovidii amor. l. II. eleg. 19. v. 4., 5. Br.

SCHOLIUM. Hic conatus efficiendi, ut unusquisque probet id, quod ipse amat vel odio habet, revera est  a m b i t i o  (vide schol. prop. 29. huius); atque adeo videmus, unumquemque ex natura appetere, ut reliqui ex ipsius ingenio vivant, quod dum omnes pariter appetunt, pariter sibi impedimento, et dum omnes ab omnibus laudari seu amari volunt, odio invicem sunt.

PROPOSITIO XXXII. Si aliquem re aliqua, qua unus solus potiri potest, gaudere imaginamur, conabimur efficere ne ille illa re potiatur.

DEMONSTRATIO. Ex eo solo, quod aliquem re aliqua gaudere imaginamur, (per prop. 27. huius cum eiusdem coroll. 1.) rem illam amabimus, eaque gaudere cupiemus. At (per hypothesin) huic laetitiae obstare imaginamur, quod ille eadem hac re gaudeat. Ergo (per prop. 28. huius) ne ille eadem potiatur, conabimur. Q.E.D.

SCHOLIUM. Videmus itaque cum hominum natura plerumque ita comparatum, esse ut eorum, quibus male est, misereantur, et quibus bene est, invideant, et (per prop. praeced.) eo maiore odio, quo rem, qua alium potiri imaginantur, magis amant. Videmus deinde, ex eadem naturae humanae proprietate, ex qua sequitur homines esse misericordes, sequi etiam eosdem esse invidos et ambitiosos. Denique si ipsam experientiam consulere velimus, ipsam haec omnia docere experiemur; praesertim si ad priores nostrae aetatis annos attenderimus. Nam pueros, quia eorum corpus continuo veluti in aequilibrio est, ex hoc solo ridere vel flere experimur, quod alios ridere vel flere vident; et quicquid praeterea vident alios facere, id imitari statim cupiunt, et omnia denique sibi cupiunt, quibus alios delectari imaginantur; nimirum quia rerum imagines, uti diximus, sunt ipsae humani corporis affectiones, sive modi, quibus corpus humanum a causis externis afficitur, disponiturque ad hoc vel illud agendum.

PROPOSITIO XXXIII. Cum rem nobis similem amamus, conamur, quantum possumus, efficere ut nos contra amet.

DEMONSTRATIO. Rem, quam amamus, prae reliquis, quantum possumus, imaginari conamur (per prop. 12. huius). Si igitur res nobis sit similis, ipsam prae reliquis laetitia afficere conabimur (per prop. 29. huius), sive conabimur, quantum possumus, efficere, ut res amata laetitia afficiatur concomitante idea nostri, hoc est (per schol. prop. 13. huius) ut nos contra amet. Q.E.D.

PROPOSITIO XXXIV. Quo maiore affectu rem amatam erga nos affectam esse imaginamur, eo magis gloriabimur.

DEMONSTRATIO. Nos (per prop. praeced.) conamur, quantum possumus, ut res amata nos contra amet hoc est (per schol. prop. 13. huius) ut res amata laetitia afficiatur concomitante idea nostri. Quo itaque rem amatam maiore laetitia nostra de causa affectam esse imaginamur, eo magis hic conatus iuvatur hoc est (per prop. 11. huius cum eius schol.) eo maiore laetitia afficimur. At cum ex eo laetemur, quod alium nobis similem laetitia affecimus, tum nosmet cum laetitia contemplamur (per prop. 30. huius). Ergo quo maiore affectu rem amatam erga nos affectam esse imaginamur, eo maiore laetitia nosmet contemplabimur, sive (per schol. prop. 30. huius) eo magis gloriabimur. Q.E.D.

PROPOSITIO XXXV. Si quis imaginatur rem amatam eodem vel arctiore vinculo amicitiae, quo ipse eadem solus potiebatur, alium sibi iungere, odio erga ipsam rem amatam afficietur, et illi alteri invidebit.

DEMONSTRATIO. Quo quis maiore amore rem amatam erga se affectam esse imaginatur, eo magis gloriabitur (per praeced. prop.), hoc est (per schol. prop. 30. huius) laetabitur; adeoque (per prop. 28. huius) conabitur, quantum potest, imaginari rem amatam ipsi quam arctissime devinctam, qui quidem conatus sive appetitus fomentatur, si alium idem sibi cupere imaginatur (per prop. 31. huius). At hic conatus sive appetitus ab ipsius rei amatae imagine concomitante imagine illius, quem res amata sibi iungit, coerceri supponitur. Ergo (per schol. prop. 11. huius) eo ipso tristitia afficietur concomitante idea rei amatae, tamquam causa, et simul imagine alterius, hoc est (per schol. prop. 13. huius) odio erga rem amatam afficietur, et simul erga illum alterum (per coroll. prop. 15. huius), cui propterea (per prop. 23. huius) quod re amata delectatur, invidebit. Q.E.D.

SCHOLIUM. Hoc odium erga rem amatam invidiae iunctum  z e l o t y p i a  vocatur, quae proinde nihil aliud est, quam animi fluctuatio orta ex amore et odio simul, concomitante idea alterius, cui invidetur. Praeterea hoc odium erga rem amatam maius erit pro ratione laetitiae, qua zelotypus ex reciproco rei amatae amore solebat affici, et etiam pro ratione affectus quo erga illum, quem sibi rem amatam iungere imaginatur, affectus erat. Nam si eum oderat, eo ipso rem amatam (per prop. 24. huius) odio habebit, quia ipsam id, quod ipse odio habet, laetitia afficere imaginatur; et etiam (per coroll. prop. 15. huius) ex eo, quod rei amatae imaginem imagini eius, quem odit, iungere cogitur, quae ratio plerumque locum habet in amore erga feminam. Qui enim imaginatur mulierem, quam amat, alteri sese prostituere, non solum ex eo, quod ipsius appetitus coercetur, contristabitur, sed etiam quia rei amatae imaginem pudendis et excrementis alterius iungere cogitur, eandem aversatur. Ad quod denique accedit, quod zelotypus non eodem vultu, quem res amata ei praebere solebat, ab eadem excipiatur, qua etiam de causa amans contristatur, ut iam ostendam.

PROPOSITIO XXXVI. Qui rei, qua semel delectatus est, recordatur, cupit eadem cum iisdem potiri circumstantiis ac cum primo ipsa delectatus est.

DEMONSTRATIO. Quicquid homo simul cum re, quae ipsum delectavit, vidit, id omne (per prop. 15. huius) erit per accidens laetitiae causa; adeoque (per prop. 28. huius) omni eo simul cum re, quae ipsum delectavit, potiri cupiet, sive re cum omnibus iisdem circumstantiis potiri cupiet, ac cum primo eadem delectatus est. Q.E.D.

COROLLARIUM. Si itaque unam ex iis circumstantiis deficere compererit, amans contristabitur.

DEMONSTRATIO. Nam quatenus aliquam circumstantiam deficere comperit, eatenus aliquid imaginatur, quod eius rei existentiam secludit. Cum autem eius rei sive circumstantiae (per prop. praeced.) sit prae amore cupidus, ergo (per prop. 19. huius) quatenus eandem deficere imaginatur, contristabitur. Q.E.D.

SCHOLIUM. Haec tristitia, quatenus absentiam eius, quod amamus, respicit,  d e s i d e r i u m  vocatur.

PROPOSITIO XXXVII. Cupiditas, quae prae tristitia vel laetitia praeque odio vel amore oritur, eo est maior, quo affectus maior est.

DEMONSTRATIO. Tristitia hominis agendi potentiam (per schol. prop. 11. huius) minuit vel coercet, hoc est (per prop. 7. huius) conatum quo homo in suo esse perseverare conatur, minuit vel coercet; adeoque (per prop. 5. huius) huic conatui est contraria; et quicquid homo tristitia affectus conatur, est tristitiam amovere. At (per tristitiae defin.) quo tristitia maior est, eo maiori parti hominis agendi potentiae necesse est opponi. Ergo quo maior tristitia est, eo maiore agendi potentia conabitur homo contra tristitiam amovere, hoc est (per schol. prop. 9. huius) eo maiore cupiditate sive appetitu conabitur tristitiam amovere. Deinde quoniam laetitia (per idem schol. prop. 11. huius) hominis agendi potentiam auget vel iuvat, facile eadem via demonstratur, quod homo laetitia affectus nihil aliud cupit, quam eandem conservare, idque eo maiore cupiditate quo laetitia maior erit. Denique quoniam odium et amor sunt ipsi tristitiae vel laetitiae affectus, sequitur eodem modo, quod conatus, appetitus sive cupiditas, quae prae odio vel amore oritur, maior erit pro ratione odii et amoris. Q.E.D.

PROPOSITIO XXXVIII. Si quis rem amatam odio habere inceperit, ita ut amor plane aboleatur, eandem maiore odio ex pari causa prosequetur, quam si ipsam nunquam amavisset, et eo maiore, quo amor antea maior fuerat.

DEMONSTRATIO. Nam si quis rem, quam amat, odio habere incipit, plures eius appetitus coercentur, quam si eandem non amavisset. Amor namque laetitia est (per schol. prop. 13. huius), quam homo, quantum potest (per prop. 28. huius) conservare conatur; idque (per idem schol.) rem amatam ut praesentem contemplando, eandemque (per prop. 21. huius) laetitia, quantum potest, afficiendo, qui quidem conatus (per prop. praeced.) eo est maior, quo amor maior est, ut et conatus efficiendi, ut res amata ipsum contra amet (vide prop. 33. huius). At hi conatus odio erga rem amatam coercentur (per coroll. prop. 13. et per prop. 23. huius). Ergo amans (per schol. prop. 11. huius) hac etiam de causa tristitia afficietur, et eo maiore quo amor maior fuerat, hoc est, praeter tristitiam, quae odii fuit causa, alia ex eo oritur quod rem amavit, et consequenter maiore tristitiae affectu rem amatam contemplabitur, hoc est (per schol. prop. 13. huius) maiore odio prosequetur, quam si eandem non amavisset, et eo maiore, quo amor maior fuerat. Q.E.D.

PROPOSITIO XXXIX. Qui aliquem odio habet, ei malum inferre conabitur, nisi ex eo maius sibi malum oriri timeat; et contra, qui aliquem amat, ei eadem lege benefacere conabitur.

DEMONSTRATIO. Aliquem odio habere est (per schol. prop. 13. huius) aliquem ut tristitiae causam imaginari; adeoque (per prop. 28. huius) is, qui aliquem odio habet, eundem amovere vel destruere conabitur. Sed si inde aliquid tristius sive (quod idem est) maius malum sibi timeat, idque se vitare posse credit non inferendo ei, quem odit, malum quod meditabatur, a malo inferendo (per eandem prop. 28. huius) abstinere cupiet; idque (per prop. 37. huius) maiore conatu, quam quo tenebatur inferendi malum, qui propterea praevalebit, ut volebamus. Secundae partis demonstratio eodem modo procedit. Ergo qui aliquem odio habet etc. Q.E.D.

SCHOLIUM. Per  b o n u m  hic intelligo omne genus laetitiae et quicquid porro ad eandem conducit, et praecipue id, quod desiderio qualecumque illud sit, satisfacit; per  m a l u m  autem omne tristitiae genus et praecipue id, quod desiderium frustratur. Supra enim (in schol. prop. 9. huius) ostendimus, nos nihil cupere, quia id bonum esse iudicamus, sed contra id bonum vocamus, quod cupimus; et consequenter id, quod aversamur malum appellamus. Quare unusquisque ex suo affectu iudicat seu aestimat, quid bonum, quid malum, quid melius, quid peius et quid denique optimum quidve pessimum sit. Sic avarus argenti copiam optimum, eius autem inopiam pessimum iudicat. Ambitiosus autem nihil aeque ac gloriam cupit, et contra nihil aeque ac pudorem reformidat. Invido deinde nihil iucundius, quam alterius infelicitas, et nihil molestius, quam aliena felicitas; ac sic unusquisque ex suo affectu rem aliquam bonam aut malam, utilem aut inutilem esse iudicat. Ceterum hic affectus, quo homo ita disponitur, ut id quod vult nolit, vel ut id quod non vult velit,  t i m o r  vocatur, qui proinde nihil aliud est quam metus quatenus homo ab eodem disponitur ad malum, quod futurum iudicat, minore vitandum. Vide prop. 28. huius. Sed si malum, quod timet, pudor sit, tum timor appellatur verecundia. Denique si cupiditas malum futurum vitandi coercetur timore alterius mali, ita ut quid potius velit nesciat, tum metus vocatur  c o n s t e r n a t i o  praecipue si utrumque malum, quod timetur, ex maximis sit.

PROPOSITIO XL. Qui se odio haberi ab aliquo imaginatur, nec se ullam odii causam illi dedisse credit, eundem odio contra habebit.

DEMONSTRATIO. Qui aliquem odio affectum imaginatur, eo ipso etiam odio afficietur (per prop. 27. huius), hoc est (per schol. prop. 13. huius) tristitia concomitante idea causae externae. At ipse (per hypothesin) nullam huius tristitiae causam imaginatur praeter illum, qui ipsum odio habet. Ergo ex hoc, quod se odio haberi ab aliquo imaginatur, tristitia afficietur concomitante idea eius, qui ipsum odio habet, sive (per idem schol.) eundem odio habebit. Q.E.D.

SCHOLIUM. Quod si se iustam odii causam praebuisse imaginatur, tum (per prop. 30. huius et eiusdem schol.) pudore afficietur. Sed hoc (per prop. 25. huius) raro contingit. Praeterea haec odii reciprocatio oriri etiam potest ex eo, quod odium sequatur conatus malum inferendi ei, qui odio habetur (per prop. 39. huius). Qui igitur se odio haberi ab aliquo imaginatur, eundem alicuius mali sive tristitiae causam imaginabitur; atque adeo tristitia afficietur, seu metu concomitante idea eius, qui ipsum odio habet, tamquam causa, hoc est, odio contra afficietur, ut supra.

COROLLARIUM I. Qui, quem amat, odio erga se affectum imaginatur, odio et amore simul conflictabitur. Nam quatenus imaginatur, ab eodem se odio haberi, determinatur (per prop. praeced.) ad eundem contra odio habendum. At (per hypothesin) ipsum nihilominus amat. Ergo odio et amore simul conflictabitur.

COROLLARIUM II. Si aliquis imaginatur, ab aliquo, quem antea nullo affectu prosecutus est, malum aliquod prae odio sibi illatum esse, statim idem malum eidem referre conabitur.

DEMONSTRATIO. Qui aliquem odio erga se affectum esse imaginatur, eum contra (per praeced. prop.) odio habebit et (per prop. 26. huius) id omne comminisci conabitur, quod eundem possit tristitia afficere; atque id eidem (per prop. 39. huius) inferre studebit. At (per hypothesin) primum, quod huiusmodi imaginatur, est malum sibi illatum. Ergo idem statim eidem inferre conabitur. Q.E.D.

SCHOLIUM. Conatus malum inferendi ei, quem odimus,  i r a  vocatur; conatus autem malum nobis illatum referendi  v i n d i c t a  appellatur.

PROPOSITIO XLI. Si quis ab aliquo se amari imaginatur, nec se ullam ad id causam dedisse credit (quod per coroll. prop. 15. et per prop. 16. huius fieri potest), eundem contra amabit.

DEMONSTRATIO. Haec propositio eadem via demonstratur ac praeced., cuius etiam schol. vide.

SCHOLIUM. Quod si se iustam amoris causam praebuisse crediderit, gloriabitur (per prop. 30. huius cum eiusdem schol.); quod quidem (per prop. 25. huius) frequentius contingit, et cuius contrarium evenire diximus, quando aliquis ab aliquo se odio haberi imaginatur (vide schol. prop. praeced.). Porro hic reciprocus amor, et consequenter (per prop. 39. huius) conatus benefaciendi ei, qui nos amat, quique (per eandem prop. 39. huius) nobis benefacere conatur,  g r a t i a  seu  g r a t i t u d o  vocatur. Atque adeo apparet, homines longe paratiores esse ad vindictam, quam ad referendum beneficium.

COROLLARIUM. Qui ab eo, quem odio habet, se amari imaginatur, odio et amore simul conflictabitur. Quod eadem via, qua coroll. 1. prop. praeced. demonstratur.

SCHOLIUM. Quod si odium praevaluerit, ei, a quo amatur, malum inferre conabitur, qui quidem affectus  c r u d e l i t a s  appellatur, praecipue si illum, qui amat, nullam odii communem causam praebuisse creditur.

PROPOSITIO XLII. Qui in aliquem amore aut spe gloriae motus beneficium contulit, contristabitur, si viderit, beneficium ingrato animo accipi.

DEMONSTRATIO. Qui rem aliquam sibi similem amat, conatur, quantum potest, efficere ut ab ipsa contra ametur (per prop. 33. huius). Qui igitur prae amore in aliquem beneficium contulit, id facit desiderio, quo tenetur, ut contra ametur, hoc est (per prop. 34. huius) spe gloriae sive (per schol. prop. 30. huius) laetitiae; adeoque (per prop. 12. huius) hanc gloriae causam, quantum potest, imaginari, sive ut actu existentem contemplari conabitur. At (per hypothesin) aliud imaginatur, quod eiusdem causae existentiam secludit. Ergo (per prop. 19. huius) eo ipso contristabitur. Q.E.D.

PROPOSITIO XLIII. Odium reciproco odio augetur, et amore contra deleri potest.

DEMONSTRATIO. Qui eum, quem odit, contra odio erga se affectum esse imaginatur, eo ipso (per prop. 40. huius) novum odium oritur durante (per hypothesin) adhuc primo. Sed si contra eundem amore erga se affectum esse imaginetur, quatenus hoc imaginatur, eatenus (per prop. 30. huius) se ipsum cum laetitia contemplatur, et eatenus (per prop. 29. huius) eidem placere conabitur, hoc est (per prop. 41. huius) eatenus conatur ipsum odio non habere nullaque tristitia afficere; qui quidem conatus (per prop. 37. huius) maior vel minor erit pro ratione affectus, ex quo oritur. Atque adeo si maior fuerit illo, qui ex odio oritur, et quo rem, quam odit (per prop. 26. huius) tristitia afficere conatur, ei praevalebit, et odium ex animo delebit. Q.E.D.

PROPOSITIO XLIV. Odium, quod amore plane vincitur, in amorem transit; et amor propterea maior est, quam si odium non praecessisset.

DEMONSTRATIO. Eodem modo procedit, ac prop. 38. huius. Nam qui rem, quam odit, sive quam cum tristitia contemplari solebat, amare incipit, eo ipso, quod amat, laetatur et huic laetitiae, quam amor involvit (vide eius defin. in schol. prop. 13. huius), illa etiam accedit, quae ex eo oritur, quod conatus amovendi tristitiam, quam odium involvit (ut in prop. 37. huius ostendimus), prorsus iuvatur, concomitante idea eius, quem odio habuit, tamquam causa.

SCHOLIUM. Quamvis res ita se habeat, nemo tamen conabitur rem aliquam odio habere vel tristitia affici, ut maiore hac laetitia fruatur; hoc est, nemo spe damnum recuperandi damnum sibi inferri cupiet, nec aegrotare desiderabit spe convalescendi. Nam unusquisque suum esse conservare et tristitiam, quantum potest, amovere semper conabitur. Quod si contra concipi posset, hominem posse cupere aliquem odio habere, ut eum postea maiore amore prosequatur, tum eundem odio habere semper desiderabit. Nam quo odium maius fuerit, eo amor erit maior, atque adeo desiderabit semper, ut odium magis magisque augeatur, et eadem de causa homo magis ac magis aegrotare conabitur, ut maiore laetitia ex restauranda valetudine postea fruatur; atque adeo semper aegrotare conabitur, quod (per prop. 6. huius) est absurdum.

PROPOSITIO XLV. Si quis aliquem sibi similem odio in rem sibi similem, quam amat, affectum esse imaginatur, eum odio habebit.

DEMONSTRATIO. Nam res amata eum, qui ipsam odit, odio contra habet (per prop. 40. huius). Adeoque amans, qui aliquem imaginatur rem amatam odio habere, eo ipso rem amatam odio, hoc est (per schol. prop. 13. huius) tristitia affectam esse imaginatur, et consequenter (per prop. 21. huius) contristatur, idque concomitante idea eius, qui rem amatam odit, tamquam causa, hoc est (per schol. prop. 13. huius) ipsum odio habebit. Q.E.D.

PROPOSITIO XLVI. Si quis ab aliquo cuiusdam classis, sive nationis a sua diversae, laetitia vel tristitia affectus fuerit, concomitante eius idea sub nomine universali classis vel nationis tamquam causa, is non tantum illum, sed omnes eiusdem classis vel nationis amabit vel odio habebit.

DEMONSTRATIO. Huius rei demonstratio patet ex prop. 16. huius partis.

PROPOSITIO XLVII. Laetitia, quae ex eo oritur, quod scilicet rem, quam odimus, destrui aut alio malo affici imaginamur, non oritur absque ulla animi tristitia.

DEMONSTRATIO. Patet ex prop. 27. huius. Nam quatenus rem nobis similem tristitia affici imaginamur, eatenus contristamur.

SCHOLIUM. Potest haec propositio etiam demonstrari ex coroll. prop. 17. P. 2. Quoties enim rei recordamur, quamvis ipsa actu non existat, eandem tamen ut praesentem contemplamur, corpusque eodem modo afficitur. Quare quatenus rei memoria viget, eatenus homo determinatur ad eandem cum tristitia contemplandum; quae determinatio manente adhuc rei imagine, coercetur quidem memoria illarum rerum, quae huius existentiam secludunt, sed non tollitur. Atque adeo homo eatenus tantum laetatur, quatenus haec determinatio coercetur; et hinc fit, ut haec laetitia, quae ex rei, quam odimus malo oritur, toties repetatur, quoties eiusdem rei recordamur. Nam, uti diximus, quando eiusdem rei imago excitatur, quia haec ipsius rei existentiam involvit, hominem determinat ad rem cum eadem tristitia contemplandum, qua eandem contemplari solebat, cum ipsa existeret. Sed quia eiusdem rei imagini alias iunxit, quae eiusdem existentiam secludunt, ideo haec ad tristitiam determinatio statim coercetur, et homo de novo laetatur, et hoc toties, quoties haec repetitio fit. Atque haec eadem est causa, cur homines laetantur, quoties alicuius iam praeteriti mali recordantur, et cur pericula, a quibus liberati sunt, narrare gaudeant. Nam ubi aliquod periculum imaginantur, idem veluti adhuc futurum contemplantur, et ad id metuendum determinantur, quae determinatio de novo coercetur idea libertatis, quam huius periculi ideae iunxerunt, cum ab eodem liberati sunt, quaeque eos de novo securos reddit; atque adeo de novo laetantur.

PROPOSITIO XLVIII. Amor et odium ex. gr. erga Petrum destruitur, si tristitia, quam hoc, et laetitia, quam ille involvit, ideae alterius causae iungatur; et eatenus uterque diminuitur, quatenus imaginamur Petrum non solum fuisse alterutrius causam.

DEMONSTRATIO. Patet ex sola amoris et odii definitione, quam vide in schol. prop. 13. huius. Nam propter hoc solum laetitia vocatur amor, et tristitia odium erga Petrum, quia scilicet Petrus huius vel illius affectus causa esse consideratur. Hoc itaque prorsus vel ex parte sublato affectus quoque erga Petrum prorsus vel ex parte diminuitur. Q.E.D.

PROPOSITIO XLIX. Amor et odium erga rem, quam liberam esse imaginamur, maior ex pari causa uterque debet esse, quam erga necessariam.

DEMONSTRATIO. Res, quam liberam esse imaginamur, debet (per defin. 7. P. 1.) per se absque aliis percipi. Si igitur eandem laetitiae vel tristitiae causam esse imaginemur, eo ipso (per schol. prop. 13. huius) eandem amabimus vel odio habebimus, idque (per prop. praeced.) summo amore vel odio, qui ex dato affectu oriri potest. Sed si rem, quae eiusdem affectus est causa, ut necessariam imaginemur, tum (per eandem defin. 7. P. 1.) ipsam non solam, sed cum aliis eiusdem affectus causam esse imaginabimur; atque adeo (per prop. praeced.) amor et odium erga ipsam minor erit. Q.E.D.

SCHOLIUM. Hinc sequitur homines, quia se liberos esse existimant, maiore amore vel odio se invicem prosequi, quam alia; ad quod accedit affectuum imitatio, de qua vide prop. 27., 34., 40. et 43. huius.

PROPOSITIO L. Res quaecumque potest esse per accidens spei aut metus causa.

DEMONSTRATIO. Haec propositio eadem via demonstratur, qua prop. 15. huius, quam vide una cum schol. 2. prop. 18. huius.

SCHOLIUM. Res, quae per accidens spei aut metus sunt causae,  b o n a  aut  m a l a   o m i n a  vocantur. Deinde quatenus haec eadem omina sunt spei aut metus causa, eatenus (per defin. spei et metus, quam vide in schol. 2. prop. 18. huius) laetitiae aut tristitiae sunt causa, et consequenter (per coroll. prop. 15. huius) eatenus eadem amamus vel odio habemus, et (per prop. 28. huius) tamquam media ad ea, quae speramus, adhibere, vel tamquam obstacula aut metus causas amovere conamur. Praeterea ex prop. 25. huius sequitur, nos natura ita esse constitutos, ut ea quae speramus facile, quae autem timemus, difficile credamus, et ut de iis plus minusve iusto sentiamus. Atque ex his ortae sunt superstitiones, quibus homines ubique conflictantur. Ceterum non puto operae esse pretium, animi hic ostendere fluctuationes, quae ex spe et metu oriuntur; quandoquidem ex sola horum affectuum definitione sequitur, non dari spem sine metu, neque metum sine spe (ut fusius suo loco explicabimus); et praeterea quandoquidem quatenus aliquid speramus aut metuimus, eatenus idem amamus vel odio habemus. Atque adeo quicquid de amore et odio diximus, facile unusquisque spei et metui applicare poterit.

PROPOSITIO LI. Diversi homines ab uno eodemque obiecto diversimode affici possunt, et unus idemque homo ab uno eodemque obiecto potest diversis temporibus diversimode affici.

DEMONSTRATIO. Corpus humanum (per postul. 3. P. 2.) a corporibus externis plurimis modis afficitur. Possunt igitur eodem tempore duo homines diversimode esse affecti; atque adeo (per axiom. 1. quod est post lem. 3. quod vide post prop. 13. P. 2.) ab uno eodemque obiecto possunt diversimode affici. Deinde (per idem postul.) corpus humanum potest iam hoc, iam alio modo esse affectum; et consequenter (per idem axiom.) ab uno eodemque obiecto diversis temporibus diversimode affici. Q.E.D.

SCHOLIUM. Videmus itaque fieri posse, ut quod hic amat, alter odio habeat; et quod hic metuit, alter non metuat; et ut unus idemque homo iam amet, quod antea oderit, et ut iam audeat, quod antea timuit etc. Deinde quia unusquisque ex suo affectu iudicat, quid bonum, quid malum, quid melius et quid peius sit (vide schol. prop. 39. huius), sequitur homines tam iudicio, quam affectu variare posse *); et hinc fit, ut, cum alios aliis comparamus, ex sola affectuum differentia a nobis distinguantur, et ut alios intrepidos, alios timidos, alios denique alio nomine appellemus. Ex. gr. illum ego intrepidum vocabo, qui malum contemnit, quod ego timere soleo; et si praeterea ad hoc attendam, quod eius cupiditas malum inferendi ei quem odit, et benefaciendi ei quem amat, non coercetur timore mali, a quo ego contineri soleo, ipsum audacem appellabo. Deinde ille mihi timidus videbitur, qui malum timet, quod ego contemnere soleo, et si insuper ad hoc attendam, quod eius cupiditas coercetur timore mali, quod me continere nequit, ipsum pusillanimem esse dicam, et sic unusquisque iudicabit. Denique ex hac hominis natura et iudicii inconstantia, ut et quod homo saepe ex solo affectu de rebus iudicat, et quod res, quas ad laetitiam vel tristitiam facere credit, quasque propterea (per prop. 28. huius) ut fiant, promovere vel amovere conatur, saepe non nisi imaginariae sint, ut iam taceam alia, quae in P. 2. ostendimus, de rerum incertitudine, facile concipimus hominem posse saepe in causa esse, tam ut contristetur, quam ut laetetur, sive ut tam tristitia, quam laetitia, afficiatur, concomitante idea sui tamquam causa. Atque adeo facile intelligimus, quid poenitentia et quid acquiescentia in se ipso sit. Nempe poenitentia est tristitia concomitante idea sui, et acquiescentia in se ipso est laetitia concomitante idea sui tamquam causa, et hi affectus vehementissimi sunt, quia homines se liberos esse credunt. Vide prop. 49. huius.


*) NB. Posse hoc fieri, tametsi mens humana pars esset divini intellectus, ostendimus in schol. prop. 17. P. 2. Sp.

PROPOSITIO LII. Obiectum, quod simul cum aliis antea vidimus, vel quod nihil habere imaginamur, nisi quod commune est pluribus, non tamdiu contemplabimur, ac illud, quod aliquid singulare habere imaginamur.

DEMONSTRATIO. Simulatque obiectum, quod cum aliis vidimus, imaginamur, statim et aliorum recordamur (per prop. 18. P. 2., cuius etiam schol. vide), et sic ex unius contemplatione statim in contemplationem alterius incidimus. Atque eadem est ratio obiecti, quod nihil habere imaginamur, nisi quod commune est pluribus. Nam eo ipso supponimus, nos nihil in eo contemplari, quod antea cum aliis non viderimus. Verum cum supponimus, nos in obiecto aliquo aliquid singulare, quod antea nunquam vidimus, imaginari, nihil aliud dicimus, quam quod mens, dum illud obiectum contemplatur, nullum aliud in se habeat, in cuius contemplationem ex contemplatione illius incidere potest. Atque adeo ad illud solum contemplandum determinata est. Ergo obiectum etc. Q.E.D.

SCHOLIUM. Haec mentis affectio sive rei singularis imaginatio, quatenus sola in mente versatur, vocatur  a d m i r a t i o , quae si ab obiecto, quod timemus, moveatur,  c o n s t e r n a t i o  dicitur, quia mali admiratio hominem suspensum in sola sui contemplatione ita tenet, ut de aliis cogitare non valeat, quibus illud malum vitare posset. Sed si id, quod admiramur, sit hominis alicuius prudentia, industria vel aliquid huiusmodi, quia eo ipso hominem nobis longe antecellere contemplamur, tum admiratio vocatur  v e n e r a t i o ; alias  h o r r o r  si hominis iram, invidiam etc. admiramur. Deinde, si hominis, quem amamus, prudentiam, industriam etc. admiramur, amor eo ipso (per prop. 12. huius) maior erit, et hunc amorem admirationi sive venerationi iunctum  d e v o t i o n e m  vocamus. Et ad hunc modum concipere etiam possumus odium, spem, securitatem et alios affectus admirationi iunctos; atque adeo plures affectus deducere poterimus, quam qui receptis vocabulis indicari solent. Unde apparet, affectuum nomina inventa esse magis ex eorum vulgari usu, quam ex eorundem accurata cognitione.

Admirationi opponitur  c o n t e m p t u s  cuius tamen causa haec plerumque est, quod scilicet ex eo, quod aliquem rem aliquam admirari, amare, metuere etc. videmus, vel ex eo, quod res aliqua primo aspectu apparet similis rebus, quas admiramur, amamus, metuimus etc. (per prop. 15 cum eius coroll. et prop. 27. huius) determinamur ad eandem rem admirandum, amandum, metuendum etc. Sed si ex ipsius rei praesentia vel accuratiore contemplatione id omne de eadem negare cogamur, quod causa admirationis, amoris, metus etc. esse potest, tum mens ex ipsa rei praesentia magis ad ea cogitandum, quae in obiecto non sunt quam quae in ipso sunt, determinata manet; cum tamen contra ex obiecti praesentia id praecipue cogitare soleat, quod in obiecto est. Porro sicut devotio ex rei, quam amamus, admiratione; sic  i r r i s i o  ex rei, quam odimus vel metuimus, contemptu oritur, et  d e d i g n a t i o  ex stultitiae contemptu, sicuti veneratio ex admiratione prudentiae. Possumus denique amorem, spem, gloriam et alios affectus iunctos contemptui concipere, atque inde alios praeterea affectus deducere, quos etiam nullo singulari vocabulo ab aliis distinguere solemus.

PROPOSITIO LIII. Cum mens se ipsam suamque agendi potentiam contemplatur, laetatur; et eo magis, quo se suamque agendi potentiam distinctius imaginatur.

DEMONSTRATIO. Homo se ipsum non cognoscit, nisi per affectiones sui corporis earumque ideas (per prop. 19. et 23. P. 2.). Cum ergo fit, ut mens se ipsam possit contemplari, eo ipso ad maiorem perfectionem transire, hoc est (per schol. prop. 11. huius) laetitia affici supponitur, et eo maiore quo se suamque agendi potentiam distinctius imaginari potest. Q.E.D.

COROLLARIUM. Haec laetitia magis magisque fovetur, quo magis homo se ab aliis laudari imaginatur. Nam quo magis se ab aliis laudari imaginatur, eo maiore laetitia alios ab ipso affici imaginatur, idque concomitante idea sui (per schol. prop. 29. huius). Atque adeo (per prop. 27 huius) ipse maiore laetitia concomitante idea sui afficitur. Q.E.D.

PROPOSITIO LIV. Mens ea tantum imaginari conatur, quae ipsius agendi potentiam ponunt.

DEMONSTRATIO. Mentis conatus sive potentia est ipsa ipsius mentis essentia (per prop. 7. huius). Mentis autem essentia (ut per se notum) id tantum, quod mens est et potest, affirmat; at non id, quod non est neque potest. Adeoque id tantum imaginari conatur, quod ipsius agendi potentiam affirmat sive ponit. Q.E.D.

PROPOSITIO LV. Cum mens suam impotentiam imaginatur, eo ipso contristatur.

DEMONSTRATIO. Mentis essentia id tantum, quod mens est et potest, affirmat, sive de natura mentis est ea tantummodo imaginari, quae ipsius agendi potentiam ponunt (per prop. praeced.). Cum itaque dicimus, quod mens, dum se ipsam contemplatur, suam imaginatur impotentiam, nihil aliud dicimus, quam quod, dum mens aliquid imaginari conatur, quod ipsius agendi potentiam ponit, hic eius conatus coercetur, sive (per schol. prop. 11. huius) quod ipsa contristatur. Q.E.D.

COROLLARIUM I. Haec tristitia magis ac magis fovetur, si se ab aliis vituperari imaginatur; quod eodem modo demonstratur ac coroll. prop. 53. huius.

SCHOLIUM. Haec tristitia concomitante idea nostrae imbecillitatis  h u m i l i t a s  appellatur; laetitia autem, quae ex contemplatione nostri oritur,  p h i l a u t i a  vel  a c q u i e s c e n t i a   i n   s e   i p s o  vocatur. Et quoniam haec toties repetitur, quoties homo suas virtutes sive suam agendi potentiam contemplatur, hinc ergo etiam fit, ut unusquisque facta sua narrare, suique tam corporis, quam animi vires ostentare gestiat, et ut homines hac de causa sibi invicem molesti sint. Ex quibus iterum sequitur, homines natura esse invidos (vide schol. prop. 24. et schol. prop. 32. huius) sive ob suorum aequalium imbecillitatem gaudere, et contra propter eorundem virtutem contristari. Nam quoties unusquisque suas actiones imaginatur, toties laetitia (per prop. 53. huius) afficitur, et eo maiore, quo actiones plus perfectionis exprimere et easdem distinctius imaginatur, hoc est (per illa quae in schol. 1. prop. 40. P. 2. dicta sunt) quo magis easdem ab aliis distinguere et ut res singulares contemplari potest. Quare unusquisque ex contemplatione sui tunc maxime gaudebit, quando aliquid in se contemplatur, quod de reliquis negat. Sed si id, quod de se affirmat, ad universalem hominis vel animalis ideam refert, non tantopere gaudebit; et contra contristabitur, si suas ad aliorum actiones comparatas imbecilliores esse imaginetur, quam quidem tristitiam (per prop. 28. huius) amovere conabitur, idque suorum aequalium actiones perperam interpretando, vel suas quantum potest adornando. Apparet igitur homines natura proclives esse ad odium et invidiam, ad quam accedit ipsa educatio. Nam parentes solo honoris et invidiae stimulo liberos ad virtutem concitare solent. Sed scrupulus forsan remanet, quod non raro hominum virtutes admiremur eosque veneremur. Hunc ergo ut amoveam sequens addam corollarium.

COROLLARIUM II. Nemo virtutem alicui nisi aequali invidet.

DEMONSTRATIO. Invidia est ipsum odium (vide schol. prop. 24. huius) sive (per schol. prop. 13. huius) tristitia hoc est (per schol. prop. 11. huius) affectio, qua hominis agendi potentia seu conatus coercetur. At homo (per schol. prop. 9. huius) nihil agere conatur, neque cupit, nisi quod ex data sua natura sequi potest. Ergo homo nullam de se agendi potentiam seu (quod idem est) virtutem praedicari cupiet, quae naturae alterius est propria et suae aliena. Adeoque eius cupiditas coerceri, hoc est (per schol. prop. 11. huius) ipse contristari nequit ex eo, quod aliquam virtutem in aliquo ipsi dissimili contemplatur, et consequenter neque ei invidere poterit; at quidem suo aequali qui cum ipso eiusdem naturae supponitur. Q.E.D.

SCHOLIUM. Cum igitur supra in schol. prop. 52. huius dixerimus, nos hominem venerari ex eo, quod ipsius prudentiam, fortitudinem etc. admiramur, id fit (ut ex ipsa prop. patet) quia has virtutes ei singulariter inesse, et non ut nostrae naturae communes imaginamur; adeoque easdem ipsi non magis invidebimus quam arboribus altitudinem et leonibus fortitudinem etc.

PROPOSITIO LVI. Laetitiae, tristitiae et cupiditatis, et consequenter uniuscuiusque affectus, qui ex his componitur, ut animi fluctuationis, vel qui ab his derivatur, nempe amoris, odii, spei, metus etc. tot species dantur, quot sunt species obiectorum, a quibus afficimur.

DEMONSTRATIO. Laetitia et tristitia, et consequenter affectus, qui ex his componuntur vel ex his derivantur, passiones sunt (per schol. prop. 11. huius); nos autem (per prop. 1. huius) necessario patimur, quatenus ideas habemus inadaequatas; et quatenus easdem habemus (per prop. 3. huius), eatenus tantum patimur, hoc est (vide schol. 1. prop. 40. P. 2.) eatenus tantum necessario patimur, quatenus imaginamur, sive (vide prop. 17. P. 2. cum eius schol.) quatenus afficimur affectu, qui naturam nostri corporis et naturam corporis externi involvit. Natura igitur uniuscuiusque passionis ita necessario debet explicari, ut obiecti a quo afficimur, natura exprimatur. Nempe laetitia, quae ex obiecto ex. gr. A oritur, naturam ipsius obiecti A, et laetitia, quae ex obiecto B oritur, ipsius obiecti B naturam involvit; atque adeo hi duo laetitiae affectus natura sunt diversi, quia ex causis diversae naturae oriuntur. Sic etiam tristitiae affectus, qui ex uno obiecto oritur, diversus natura est a tristitia, quae ab alia causa oritur; quod etiam de amore, odio, spe, metu, animi fluctuatione etc. intelligendum est, ac proinde laetitiae, tristitiae, amoris, odii etc. tot species necessario dantur, quot sunt species obiectorum, a quibus afficimur. At cupiditas est ipsa uniuscuiusque essentia seu natura, quatenus ex data quacumque eius constitutione determinata concipitur ad aliquid agendum. Vide schol. prop. 9. huius. Ergo, prout unusquisque a causis externis hac aut illa laetitiae, tristitiae, amoris, odii etc. specie afficitur, hoc est prout eius natura hoc aut alio modo constituitur, ita eius cupiditas alia atque alia esse et natura unius a natura alterius cupiditatis tantum differre necesse est, quantum affectus, a quibus unaquaeque oritur, inter se differunt. Dantur itaque tot species cupiditatis, quot sunt species laetitiae, tristitiae, amoris etc. et consequenter (per iam ostensa) quot sunt obiectorum species, a quibus afficimur. Q.E.D.

SCHOLIUM. Inter affectuum species, quae (per prop. praeced.) perplurimae esse debent, insignes sunt  l u x u r i a ,  e b r i e t a s ,  l i b i d o ,  a v a r i t i a  et  a m b i t i o , quae non nisi amoris vel cupiditatis sunt notiones, quae huius utriusque affectus naturam explicant per obiecta, ad quae referuntur. Nam per luxuriam, ebrietatem, libidinem, avaritiam et ambitionem nihil aliud intelligimus, quam convivandi, potandi, coeundi, divitiarum et gloriae immoderatum amorem vel cupiditatem. Praeterea hi affectus, quatenus eos per solum obiectum, ad quod referuntur, ab aliis distinguimus, contrarios non habent. Nam temperantia, quam luxuriae, et sobrietas, quam ebrietati, et denique castitas, quam libidini opponere solemus, affectus seu passiones non sunt; sed animi indicant potentiam, quae hos affectus moderatur. Ceterum reliquas affectuum species hic explicare nec possum (quia tot sunt quot obiectorum species), nec, si possem, necesse est. Nam ad id quod intendimus, nempe ad affectuum vires et mentis in eosdem potentiam determinandum, nobis sufficit, uniuscuiusque affectus generalem habere definitionem. Sufficit, inquam, nobis affectuum et mentis communes proprietates intelligere, ut determinare possimus, qualis et quanta sit mentis potentia in moderandis et coercendis affectibus. Quamvis itaque magna sit differentia inter hunc et illum amoris, odii vel cupiditatis affectum, ex. gr. inter amorem erga liberos et amorem erga uxorem, nobis tamen has differentias cognoscere et affectuum naturam et originem ulterius indagare non est opus.

PROPOSITIO LVII. Quilibet uniuscuiusque individui affectus ab affectu alterius tantum discrepat, quantum essentia unius ab essentia alterius differt.

DEMONSTRATIO. Haec propositio patet ex axiom. 1., quod vide post lem. 3. prop. 13. P. 2. At nihilominus eandem ex trium primitivorum affectuum definitionibus demonstrabimus.

Omnes affectus ad cupiditatem, laetitiam vel tristitiam referuntur, ut eorum quas dedimus definitiones ostendunt. At cupiditas est ipsa uniuscuiusque natura seu essentia (vide eius defin. in schol. prop. 9. huius); ergo uniuscuiusque individui cupiditas a cupiditate alterius tantum discrepat, quantum natura seu essentia unius ab essentia alterius differt. Laetitia deinde et tristitia passiones sunt, quibus uniuscuiusque potentia seu conatus in suo esse perseverandi augetur vel minuitur, iuvatur vel coercetur (per prop. 11 huius et eius schol.). At per conatum in suo esse perseverandi, quatenus ad mentem et corpus simul refertur, appetitum et cupiditatem intelligimus (vide schol. prop. 9. huius); ergo laetitia et tristitia est ipsa cupiditas sive appetitus quatenus a causis externis augetur vel minuitur, iuvatur vel coercetur, hoc est (per idem schol.) est ipsa cuiusque natura. Atque adeo uniuscuiusque laetitia vel tristitia a laetitia vel tristitia alterius tantum etiam discrepat, quantum natura seu essentia unius ab essentia alterius differt; et consequenter quilibet uniuscuiusque individui affectus ab affectu alterius tantum discrepat etc. Q.E.D.

SCHOLIUM. Hinc sequitur affectus animalium, quae irrationalia dicuntur (bruta enim sentire nequaquam dubitare possumus, postquam mentis novimus originem), ab affectibus hominum tantum differre, quantum eorum natura a natura humana differt. Fertur quidem equus et homo libidine procreandi; at ille libidine equina, hic autem humana. Sic etiam libidines et appetitus insectorum, piscium et avium alii atque alii esse debent. Quamvis itaque unumquodque individuum sua qua constat natura, contentum vivat eaque gaudeat; vita tamen illa, qua unumquodque est contentum, et gaudium nihil aliud est, quam idea seu anima eiusdem individui; atque adeo gaudium unius a gaudio alterius tantum natura discrepat, quantum essentia unius ab essentia alterius differt. Denique ex praec. prop. sequitur, non parum etiam interesse inter gaudium, quo ebrius ex. gr. ducitur, et gaudium, quo potitur philosophus, quod hic in transitu monere volui. Atque haec de affectibus, qui ad hominem referuntur, quatenus patitur. Superest, ut pauca addam de iis, qui ad eundem referuntur, quatenus agit.

PROPOSITIO LVIII. Praeter laetitiam et cupiditatem quae passiones sunt, alii laetitiae et cupiditatis affectus dantur, qui ad nos, quatenus agimus, referuntur.

DEMONSTRATIO. Cum mens se ipsam suamque agendi potentiam concipit, laetatur (per prop. 53. huius). Mens autem se ipsam necessario contemplatur, quando veram sive adaequatam ideam concipit (per prop. 43. P. 2.). At mens quasdam ideas adaequatas concipit (per schol. 2. prop. 40. P. 2.). Ergo eatenus etiam laetatur, quatenus ideas adaequatas concipit, hoc est (per prop. 1. huius) quatenus agit. Deinde mens tam quatenus claras et distinctas, quam quatenus confusas habet ideas, in suo esse perseverare conatur (per prop. 9. huius). At per conatum cupiditatem intelligimus (per eiusdem schol.). Ergo cupiditas ad nos refertur etiam quatenus intelligimus, sive (per prop. 1. huius) quatenus agimus. Q.E.D.

PROPOSITIO LIX. Inter omnes affectus, qui ad mentem, quatenus agit, referuntur, nulli alii sunt, quam qui ad laetitiam vel cupiditatem referuntur.

DEMONSTRATIO. Omnes affectus ad cupiditatem, laetitiam vel tristitiam referuntur, ut eorum quas dedimus definitiones ostendunt. Per tristitiam autem intelligimus, quod mentis cogitandi potentia minuitur vel coercetur (per prop. 11. huius et eius schol.); adeoque mens quatenus contristatur, eatenus eius intelligendi, hoc est eius agendi potentia (per prop. 1. huius) minuitur vel coercetur. Adeoque nulli tristitiae affectus ad mentem referri possunt, quatenus agit, sed tantum affectus laetitiae et cupiditatis, qui (per prop. praeced.) eatenus etiam ad mentem referuntur. Q.E.D.

SCHOLIUM. Omnes actiones, quae sequuntur ex affectibus, qui ad mentem referuntur, quatenus intelligit, ad  f o r t i t u d i n e m  refero quam in  a n i m o s i t a t e m  et  g e n e r o s i t a t e m  distinguo. Nam per animositatem intelligo cupiditatem, qua unusquisque conatur suum esse ex solo rationis dictamine conservare. Per generositatem autem cupiditatem intelligo, qua unusquisque ex solo rationis dictamine conatur reliquos homines iuvare et sibi amicitia iungere. Eas itaque actiones, quae solum agentis utile intendunt, ad animositatem, et quae alterius etiam utile intendunt, ad generositatem refero. Temperantia igitur, sobrietas et animi in periculis praesentia etc. animositatis sunt species; modestia autem, clementia etc. species generositatis sunt. Atque his puto me praecipuos affectus animique fluctuationes, quae ex compositione trium primitivorum affectuum, nempe cupiditatis, laetitiae et tristitiae oriuntur, explicuisse perque primas suas causas ostendisse. Ex quibus apparet, nos a causis externis multis modis agitari, nosque perinde ut maris undae a contrariis ventis agitatae, fluctuari nostri eventus atque fati inscios. At dixi, me praecipuos tantum, non omnes, qui dari possunt, animi conflictus ostendisse. Nam eadem via, qua supra, procedendo facile possumus ostendere amorem esse iunctum poenitentiae, dedignationi, pudori etc. Imo unicuique ex iam dictis clare constare credo, affectus tot modis, alios cum aliis, posse componi, indeque tot variationes oriri, ut nullo numero definiri queant. Sed ad meum institutum praecipuos tantum enumeravisse sufficit; nam reliqui, quos omisi, plus curiositatis, quam utilitatis haberent. Attamen de amore hoc notandum restat, quod scilicet saepissime contingit, dum re, quam appetebamus, fruimur, ut corpus ex ea fruitione novam acquirat constitutionem, a qua aliter determinatur, et aliae rerum imagines in eo excitantur, et simul mens alia imaginari aliaque cupere incipit. Ex. gr. cum aliquid, quod nos sapore delectare solet, imaginamur, eodem frui, nempe comedere cupimus. At quamdiu eodem sic fruimur, stomachus adimpletur corpusque aliter constituitur. Si igitur corpore iam aliter disposito eiusdem cibi imago, quia ipse praesens adest, fomentetur, et consequenter conatus etiam sive cupiditas eundem comedendi huic cupiditati seu conatui nova illa constitutio repugnabit, et consequenter cibi, quem appetebamus, praesentia odiosa erit, et hoc est quod  f a s t i d i u m  et  t a e d i u m  vocamus. Ceterum corporis affectiones externas, quae in affectibus observantur, ut sunt tremor, livor, singultus, risus etc. neglexi quia ad solum corpus absque ulla ad mentem relatione referuntur. Denique de  a f f e c t u u m   d e f i n i t i o n i b u s  quaedam notanda sunt, quas propterea hic ordine repetam, et quid in unaquaque observandum est, iisdem interponam.

AFFECTUUM DEFINITIONES.

I.  C u p i d i t a s  est ipsa hominis essentia, quatenus ex data quacumque eius affectione determinata concipitur ad aliquid agendum.

EXPLICATIO. Diximus supra in schol. prop. 9. huius partis,  c u p i d i t a t e m  esse appetitum cum eiusdem conscientia; appetitum autem esse ipsam hominis essentiam, quatenus determinata est ad ea agendum, quae ipsius conservationi inserviunt. Sed in eodem schol. etiam monui, me revera inter humanum appetitum et cupiditatem nullam agnoscere differentiam. Nam sive homo sui appetitus sit conscius, sive non sit, manet tamen appetitus unus idemque; atque adeo ne tautologiam committere viderer, cupiditatem per appetitum explicare nolui, sed eandem ita definire studui, ut omnes humanae naturae conatus, quos nomine appetitus, voluntatis, cupiditatis vel impetus significamus, una comprehenderem. Potueram enim dicere, cupiditatem esse ipsam hominis essentiam, quatenus determinata concipitur ad aliquid agendum; sed ex hac definitione (per prop. 23. P. 2.) non sequeretur, quod mens possit suae cupiditatis sive appetitus esse conscia. Igitur ut huius conscientiae causam involverem, necesse fuit (per eandem prop.) addere “quatenus ex data quacumque eius affectione determinata etc.”. Nam per affectionem humanae essentiae quamcumque eiusdem essentiae constitutionem intelligimus, sive ea sit innata, sive quod ipsa per solum cogitationis, sive per solum extensionis attributum concipiatur, sive denique quod ad utrumque simul referatur. Hic igitur cupiditatis nomine intelligo hominis quoscumque conatus, impetus, appetitus et volitiones, qui pro varia eiusdem hominis constitutione varii et non raro adeo sibi invicem oppositi sunt, ut homo diversimode trahatur et quo se vertat, nesciat.

II.  L a e t i t i a  est hominis transitio a minore ad maiorem perfectionem.

III.  T r i s t i t i a  est hominis transitio a maiore ad minorem perfectionem.

EXPLICATIO. Dico transitionem. Nam laetitia non est ipsa perfectio. Si enim homo cum perfectione, ad quam transit, nasceretur, eiusdem absque laetitiae affectu compos esset; quod clarius apparet ex tristitiae affectu, qui huic est contrarius. Nam quod tristitia in transitione ad minorem perfectionem consistit, non autem in ipsa minore perfectione, nemo negare potest, quandoquidem homo eatenus contristari nequit, quatenus alicuius perfectionis est particeps. Nec dicere possumus, quod tristitia in privatione maioris perfectionis consistat; nam privatio nihil est. Tristitiae autem affectus actus est, qui propterea nullus alius esse potest, quam actus transeundi ad minorem perfectionem, hoc est, actus quo hominis agendi potentia minuitur vel coercetur. Vide schol. prop. 11. huius. Ceterum definitiones  h i l a r i t a t i s ,  t i t i l l a t i o n i s ,  m e l a n c h o l i a e  et  d o l o r i s  omitto, quia ad corpus potissimum referuntur et non nisi laetitiae aut tristitiae sunt species.

IV.  A d m i r a t i o  est rei alicuius imaginatio, in qua mens defixa propterea manet, quia haec singularis imaginatio nullam cum reliquis habet connexionem. Vide prop. 52. cum eiusdem schol.

EXPLICATIO. In schol. prop. 18. P. 2. ostendimus, quaenam sit causa, cur mens ex contemplatione unius rei statim in alterius rei cogitationem incidat, videlicet, quia earum rerum imagines invicem concatenatae et ita ordinatae sunt, ut alia aliam sequatur, quod quidem concipi nequit, quando rei imago nova est; sed mens in eiusdem rei contemplatione detinebitur, donec ab aliis causis ad alia cogitandum determinetur. Rei itaque novae imaginatio in se considerata eiusdem naturae est, ac reliquae, et hac de causa ego admirationem inter affectus non numero, nec causam video, cur id facerem, quandoquidem haec mentis distractio ex nulla causa positiva, quae mentem ab aliis distrahat, oritur, sed tantum ex eo, quod causa, cur mens ex unius rei contemplatione ad alia cogitandum determinatur, deficit.  T r e s  igitur (ut in schol. prop. 11. huius monui) tantum  a f f e c t u s   p r i m i t i v o s  seu primarios agnosco, nempe  l a e t i t i a e ,  t r i s t i t i a e  et  c u p i d i t a t i s nec alia de causa verba de admiratione feci, quam quia usu factum est ut quidam affectus, qui ex tribus primitivis derivantur, aliis nominibus indicari soleant quando ad obiecta, quae admiramur, referuntur; quae quidem ratio me ex aequo movet, ut etiam contemptus defininitionem his adiungam.

V.  C o n t e m p t u s  est rei alicuius imaginatio, quae mentem adeo parum tangit, ut ipsa mens ex rei praesentia magis moveatur ad ea imaginandum, quae in ipsa re non sunt, quam quae in ipsa sunt. Vide schol. prop. 52. huius.

Definitiones  v e n e r a t i o n i s  et  d e d i g n a t i o n i s  missas hic facio, quia nulli, quod sciam, affectus ex his nomen trahunt.

VI.  A m o r  est laetitia concomitante idea causae externae.

EXPLICATIO. Haec definitio satis clare amoris essentiam explicat. Illa vero auctorum, qui definiunt amorem esse voluntatem amantis se iungendi rei amatae, non amoris essentiam, sed eius proprietatem exprimit; et quia amoris essentia non satis ab auctoribus perspecta fuit, ideo neque eius proprietatis ullum clarum conceptum habere potuerunt, et hinc factum, ut eorum definitionem admodum obscuram esse omnes iudicaverint. Verum notandum, cum dico, proprietatem esse in amante, se voluntate iungere rei amatae, me per voluntatem non intelligere consensum vel animi deliberationem seu liberum decretum (nam hoc fictitium esse demonstravimus prop. 48. P. 2.), nec etiam cupiditatem sese iungendi rei amatae, quando abest, vel perseverandi in ipsius praesentia quando adest (potest namque amor absque hac aut illa cupiditate concipi; sed per voluntatem me acquiescentiam intelligere, quae est in amante ob rei amatae praesentiam, a qua laetitia amantis corroboratur aut saltem fovetur.

VII.  O d i u m  est tristitia concomitante idea causae externae.

EXPLICATIO. Quae hic notanda sunt, ex dictis in praecedentis definitionis explicatione facile percipiuntur. Vide praeterea schol. prop. 13. huius.

VIII.  P r o p e n s i o  est laetitia concomitante idea alicuius rei, quae per accidens causa est laetitiae.

IX.  A v e r s i o  est tristitia concomitante idea alicuius rei, quae per accidens causa est tristitiae. De his vide schol. prop. 15. huius.

X.  D e v o t i o  est amor erga eum, quem admiramur.

EXPLICATIO. Admirationem oriri ex rei novitate, ostendimus prop. 52. huius. Si igitur contingat, ut id quod admiramur saepe imaginemur, idem admirari desinemus; atque adeo videmus, devotionis affectum facile in simplicem amorem degenerare.

XI.  I r r i s i o  est laetitia orta ex eo, quod aliquid, quod contemnimus in re, quam odimus, inesse imaginamur.

EXPLICATIO. Quatenus rem, quam odimus, contemnimus, eatenus de eadem existentiam negamus (vide schol. prop. 52. huius), et eatenus (per prop. 20. huius) laetamur. Sed quoniam supponimus, hominem id quod irridet, odio tamen habere, sequitur, hanc laetitiam solidam non esse. Vide schol. prop. 47. huius.

XII.  S p e s  est inconstans laetitia orta ex idea rei futurae vel praeteritae, de cuius eventu aliquatenus dubitamus.

XIII.  M e t u s  est inconstans tristitia orta ex idea rei futurae vel praeteritae, de cuius eventu aliquatenus dubitamus. Vide de his schol. 2. prop. 18. huius.

EXPLICATIO. Ex his definitionibus sequitur, non dari spem sine metu, neque metum sine spe. Qui enim spe pendet et de rei eventu dubitat, is aliquid imaginari supponitur, quod rei futurae existentiam secludit; atque adeo eatenus contristari (per prop. 19. huius) et consequenter, dum spe pendet, metuere, ut res eveniat. Qui autem contra in metu est, hoc est, de rei quam odit eventu dubitat, aliquid etiam imaginatur, quod eiusdem rei existentiam secludit; atque adeo (per prop. 20. huius) laetatur, et consequenter eatenus spem habet, ne eveniat.

XIV.  S e c u r i t a s  est laetitia orta ex idea rei futurae vel praeteritae, de qua dubitandi causa sublata est.

XV.  D e s p e r a t i o  est tristitia orta ex idea rei futurae vel praeteritae, de qua dubitandi causa sublata est.

EXPLICATIO. Oritur itaque ex spe securitas et ex metu desperatio, quando de rei eventu dubitandi causa tollitur, quod fit, quia homo rem praeteritam vel futuram adesse imaginatur et ut praesentem contemplatur; vel quia alia imaginatur, quae existentiam earum rerum secludunt, quae ipsi dubium iniiciebant. Nam tametsi de rerum singularium eventu (per coroll. prop. 31. P. 2.) nunquam possumus esse certi; fieri tamen potest, ut de earum eventu non dubitemus. Aliud enim esse ostendimus (vide schol. prop. 49. P. 2.) de re non dubitare, aliud rei certitudinem habere; atque adeo fieri potest, ut ex imagine rei praeteritae aut futurae eodem laetitiae vel tristitiae affectu afficiamur ac ex rei praesentis imagine, ut in prop. 18 huius demonstravimus, quam cum eiusdem schol. 2. vide.

XVI.  G a u d i u m  est laetitia concomitante idea rei praeteritae, quae praeter spem evenit.

XVII.  C o n s c i e n t i a e   m o r s u s  est tristitia concomitante idea rei praeteritae, quae praeter spem evenit.

XVIII.  C o m m i s e r a t i o  est tristitia concomitante idea mali, quod alteri, quem nobis similem esse imaginamur, evenit. Vide schol. prop. 22. et schol. prop. 27. huius.

EXPLICATIO. Inter commiserationem et misericordiam nulla videtur esse differentia, nisi forte, quod commiseratio singularem affectum respiciat, misericordia autem eius habitum.

XIX.  F a v o r  est amor erga aliquem, qui alteri benefecit.

XX.  I n d i g n a t i o  est odium erga aliquem, qui alteri malefecit.

EXPLICATIO. Haec nomina ex communi usu aliud significare scio. Sed meum institutum non est, verborum significationem, sed rerum naturam explicare, easque iis vocabulis indicare, quorum significatio, quam ex usu habent, a significatione, qua eadem usurpare volo, non omnino abhorret, quod semel monuisse sufficiat. Ceterum horum affectuum causam vide in coroll. 1. prop. 27. et schol. prop. 22. huius.

XXI.  E x i s t i m a t i o  est de aliquo prae amore plus iusto sentire.

XXII.  D e s p e c t u s  est de aliquo prae odio minus iusto sentire.

EXPLICATIO. Est itaque existimatio, amoris et despectus odii effectus sive proprietas; atque adeo potest  e x i s t i m a t i o  etiam definiri, quod sit amor, quatenus hominem ita afficit, ut de re amata plus iusto sentiat, et contra  d e s p e c t u s , quod sit odium, quatenus hominem ita afficit, ut de eo quem odio habet, minus iusto sentiat. Vide de his schol. prop. 26. huius.

XXIII.  I n v i d i a  est odium, quatenus hominem ita afficit, ut ex alterius felicitate contristetur, et contra ut ex alterius malo gaudeat.

EXPLICATIO. Invidiae opponitur communiter misericordia, quae proinde invita vocabuli significatione sic definiri potest:

XXIV.  M i s e r i c o r d i a  est amor, quatenus hominem ita afficit, ut ex bono alterius gaudeat, et contra ut ex alterius malo contristetur.

EXPLICATIO. Ceterum de invidia vide schol. prop. 24. et schol. prop. 32. huius. Atque hi affectus laetitiae et tristitiae sunt, quos idea rei externae comitatur tamquam causa per se vel per accidens. Hinc ad alios transeo, quos idea rei internae comitatur tamquam causa.

XXV.  A c q u i e s c e n t i a   i n   s e   i p s o  est laetitia orta ex eo, quod homo se ipsum suamque agendi potentiam contemplatur.

XXVI.  H u m i l i t a s  est tristitia orta ex eo, quod homo suam impotentiam sive imbecillitatem contemplatur.

EXPLICATIO. Acquiescentia in se ipso humilitati opponitur, quatenus per eandem intelligimus laetitiam, quae ex eo oritur, quod nostram agendi potentiam contemplamur. Sed quatenus per ipsam etiam intelligimus laetitiam concomitante idea alicuius facti, quod nos ex mentis libero decreto fecisse credimus, tum poenitentiae opponitur, quae a nobis sic definitur:

XXVII.  P o e n i t e n t i a est tristitia concomitante idea alicuius facti, quod nos ex libero mentis decreto fecisse credimus.

EXPLICATIO. Horum affectuum causas ostendimus in schol. prop. 51. huius et prop. 53., 54. et 55. huius eiusque schol. De libero autem mentis decreto vide schol. prop. 35. P. 2. Sed hic praeterea notandum venit, mirum non esse, quod omnes omnino actus, qui ex consuetudine  p r a v i  vocantur, sequatur tristitia, et illos, qui  r e c t i  dicuntur, laetitia. Nam hoc ab educatione potissimum pendere, facile ex supra dictis intelligimus. Parentes nimirum illos exprobrando liberosque propter eosdem saepe obiurgando, hos contra suadendo et laudando effecerunt, ut tristitiae commotiones illis, laetitiae vero his iungerentur. Quod ipsa etiam experientia comprobatur. Nam consuetudo et religio non est omnibus eadem; sed contra, quae apud alios sacra, apud alios profana, et quae apud alios honesta, apud alios turpia sunt. Prout igitur unusquisque educatus est, ita facti alicuius poenitet vel eodem gloriatur.

XXVIII.  S u p e r b i a  est de se prae amore sui plus iusto sentire.

EXPLICATIO. Differt igitur superbia ab existimatione, quod haec ad obiectum externum, superbia autem ad ipsum hominem de se plus iusto sentientem referatur. Ceterum ut existimatio amoris sic  s u p e r b i a  philautiae effectus vel proprietas est, quae propterea etiam definiri potest, quod sit amor sui sive acquiescentia in se ipso, quatenus hominem ita afficit, ut de se plus iusto sentiat. Vide schol. prop. 26. huius. Huic affectui non datur contrarius. Nam nemo de se prae odio sui minus iusto sentit; imo nemo de se minus iusto sentit, quatenus imaginatur, se hoc vel illud non posse. Nam quicquid homo imaginatur se non posse, id necessario imaginatur, et hac imaginatione ita disponitur, ut id agere revera non possit, quod se non posse imaginatur. Quamdiu enim imaginatur se hoc vel illud non posse, tamdiu ad agendum non est determinatus; et consequenter tamdiu impossibile ei est, ut id agat. Verumenimvero si ad illa attendamus, quae a sola opinione pendent, concipere poterimus fieri posse, ut homo de se minus iusto sentiat. Fieri enim potest, ut aliquis, dum tristis imbecillitatem contemplatur suam, imaginetur, se ab omnibus contemni; idque, dum reliqui nihil minus cogitant, quam ipsum contemnere. Potest praeterea homo de se minus iusto sentire, si aliquid de se in praesenti neget cum relatione ad futurum tempus, cuius est incertus; ut quod negetm, se nihil certi posse concipere nihilque nisi prava vel turpia posse cupere vel agere etc. Possumus deinde dicere, aliquem de se minus iusto sentire, cum videmus, ipsum ex nimio pudoris metu ea non audere, quae alii ipsi aequales audent. Hunc igitur affectum possumus superbiae opponere, quem  a b i e c t i o n e m  vocabo. Nam ut ex acquiescentia in se ipso superbia, sic ex humilitate abiectio oritur; quae proinde a nobis sic definitur:

XXIX.  A b i e c t i o  est de se prae tristitia minus iusto sentire.

EXPLICATIO. Solemus tamen saepe superbiae humilitatem opponere; sed tum magis ad utriusque effectus, quam naturam attendimus. Solemus namque illum  s u p e r b u m  vocare, qui nimis gloriatur (vide schol. prop. 30. huius), qui non nisi virtutes suas et aliorum non nisi vitia narrat, qui omnibus praeferri vult, et qui denique ea gravitate et ornatu incedit, quo solent alii, qui longe supra ipsum sunt positi. Contra illum  h u m i l e m  vocamus, qui saepius erubescit, qui sua vitia fatetur et aliorum virtutes narrat, qui omnibus cedit, et qui denique submisso capite ambulat et se ornare negligit. Ceterum hi affectus, nempe humilitas et abiectio, rarissimi sunt. Nam natura humana in se considerata contra eosdem, quantum potest nititur (vide prop. 13. et 54. huius); et ideo qui maxime creduntur abiecti et humiles esse, maxime plerumque ambitiosi et invidi sunt.

XXX.  G l o r i a  est laetitia concomitante idea alicuius nostrae actionis, quam alios laudare imaginamur.

XXXI.  P u d o r  est tristitia concomitante idea alicuius nostrae actionis, quam alios vituperare imaginamur.

EXPLICATIO. De his vide schol. prop. 30. huius. Sed hic notanda est differentia, quae est inter pudorem et verecundiam. Est enim  p u d o r  tristitia, quae sequitur factum cuius pudet;  v e r e c u n d i a  autem metus seu timor pudoris, quo homo continetur, ne aliquid turpe committat. Verecundiae opponi solet  i m p u d e n t i a , quae revera affectus non est, ut suo loco ostendam; sed affectuum nomina (ut iam monui) magis eorum usum, quam naturam respiciunt. Atque his  l a e t i t i a e  et  t r i s t i t i a e   a f f e c t u s , quos explicare proposueram, absolvi. Pergo itaque ad illos, quos ad  c u p i d i t a t e m  refero.

XXXII.  D e s i d e r i u m  est cupiditas sive appetitus re aliqua potiundi, quae eiusdem rei memoria fovetur, et simul aliarum rerum memoria, quae eiusdem rei appetendae existentiam secludunt, coercetur.

EXPLICATIO. Cum alicuius rei recordamur, ut iam saepe diximus, eo ipso disponimur ad eandem eodem affectu contemplandum, ac si res praesens adesset; sed haec dispositio seu conatus, dum vigilamus, plerumque cohibetur ab imaginibus rerum, quae existentiam eius, cuius recordamur, secludunt. Quando itaque rei meminimus, quae nos aliquo laetitiae genere afficit, eo ipso conamur eandem cum eodem laetitiae affectu ut praesentem contemplari; qui quidem conatus statim cohibetur memoria rerum, quae illius existentiam secludunt. Quare desiderium revera tristitia est, quae laetitiae opponitur illi, quae ex absentia rei, quam odimus, oritur, de qua vide schol. prop. 47. huius. Sed quia nomen desiderium cupiditatem respicere videtur, ideo hunc affectum ad cupiditatis affectus refero.

XXXIII.  A e m u l a t i o  est alicuius rei cupiditas, quae nobis ingeneratur ex eo, quod alios eandem cupiditatem habere imaginamur.

EXPLICATIO. Qui fugit, quia alios fugere, vel qui timet, quia alios timere videt, vel etiam ille, qui ex eo, quod aliquem manum suam combussisse videt, manum ad se contrahit corpusque movet, quasi ipsius manus combureretur, eum imitari quidem alterius affectum, sed non eundem aemulari dicemus; non quia aliam aemulationis, aliam imitationis novimus causam, sed quia usu factum est, ut illum tantum vocemus aemulum, qui id, quod honestum, utile vel iucundum esse iudicamus, imitatur. Ceterum de aemulationis causa vide prop. 27. huius cum eius schol. Cur autem huic affectui plerumque iuncta sit invidia, de eo vide prop. 32. huius cum eiusdem schol.

XXXIV.  G r a t i a  seu  g r a t i t u d o  est cupiditas seu amoris studium, quo ei benefacere conamur, qui in nos pari amoris affectu beneficium contulit. Vide prop. 39. cum schol. prop. 41. huius.

XXXV.  B e n e v o l e n t i a  est cupiditas benefaciendi ei, cuius nos miseret. Vide schol. ad coroll. 3. prop. 27. huius.

XXXVI.  I r a  est cupiditas, qua ex odio incitamur ad illi quem odimus malum inferendum. Vide prop. 39. huius.

XXXVII.  V i n d i c t a  est cupiditas, qua ex reciproco odio concitamur ad malum inferendum ei, qui nobis pari affectu damnum intulit. Vide coroll. 2. prop. 40. huius cum eiusdem schol.

XXXVIII.  C r u d e l i t a s  seu  s a e v i t i a  est cupiditas, qua aliquis concitatur ad malum inferendum ei, quem amamus, vel cuius nos miseret.

EXPLICATIO. Crudelitati opponitur  c l e m e n t i a , quae passio non est, sed animi potentia, qua homo iram et vindictam moderatur.

XXXIX.  T i m o r  est cupiditas maius quod metuimus malum minore vitandi. Vide schol. prop. 39. huius.

XL.  A u d a c i a  est cupiditas, qua aliquis incitatur ad aliquid agendum cum periculo, quod eius aequales subire metuunt.

XLI.  P u s i l l a n i m i t a s  dicitur de eo, cuius cupiditas coercetur timore periculi, quod eius aequales subire audent.

EXPLICATIO. Est igitur pusillanimitas nihil aliud, quam metus alicuius mali quod plerique non solent metuere; quare ipsam ad cupiditatis affectus non refero. Eandem tamen hic explicare volui, quia quatenus ad cupiditatem attendimus, affectui audaciae revera opponitur.

XLII.  C o n s t e r n a t i o  dicitur de eo, cuius cupiditas malum vitandi coercetur admiratione mali, quod timet.

EXPLICATIO. Est itaque consternatio pusillanimitatis species. Sed quia consternatio ex duplici timore oritur, ideo commodius definiri potest, quod sit metus, qui hominem stupefactum aut fluctuantem ita continet, ut is malum amovere non possit. Dico stupefactum, quatenus eius cupiditatem malum amovendi admiratione coerceri intelligimus. Fluctuantem autem dico, quatenus concipimus eandem cupiditatem coerceri timore alterius mali, quod ipsum aeque cruciat; unde fit ut quodnam ex duobus avertat, nesciat. De his vide schol. prop. 39. et schol. prop. 52. huius. Ceterum de pusillanimitate et audacia vide schol. prop. 51. huius.

XLIII.  H u m a n i t a s  seu  m o d e s t i a  est cupiditas ea faciendi quae hominibus placent, et omittendi quae displicent.

XLIV.  A m b i t i o  est immodica gloriae cupiditas.

EXPLICATIO. Ambitio est cupiditas, qua omnes affectus (per prop. 27. et 31. huius) foventur et corroborantur; et ideo hic affectus vix superari potest. Nam quamdiu homo aliqua cupiditate tenetur, hac simul necessario tenetur. “Optimus quisque, inquit Cicero *), maxime gloria ducitur. Philosophi etiam libris, quos de contemnenda gloria scribunt, nomen suum inscribunt” etc.


*) Vid. Cic. pro Archia cap. 11. Conf. Tuscul. disp. l. 1., cap. 15. Br.

XLV.  L u x u r i a  est immoderata convivandi cupiditas vel etiam amor.

XLVI.  E b r i e t a s  est immoderata potandi cupiditas et amor.

XLVII.  A v a r i t i a  est immoderata divitiarum cupiditas et amor.

XLVIII.  L i b i d o  est etiam cupiditas et amor in commiscendis corporibus.

EXPLICATIO. Sive haec coeundi cupiditas moderata sit sive non sit, libido appellari solet. Porro hi quinque affectus (ut in schol. prop. 56. huius monui) contrarios non habent. Nam modestia species est ambitionis, de qua vide schol. prop. 29. huius. Temperantiam deinde, sobrietatem et castitatem mentis potentiam, non autem passionem indicare, iam etiam monui. Et tametsi fieri potest ut homo avarus, ambitiosus vel timidus a nimio cibo, potu et coitu abstineat, avaritia tamen, ambitio et timor luxuriae, ebrietati vel libidini non sunt contrarii. Nam avarus in cibum et potum alienum se ingurgitare plerumque desiderat. Ambitiosus autem, modo speret fore clam, in nulla re sibi temperabit, et si inter ebrios vivat et libidinosos, ideo quia ambitiosus est, proclivior erit ad eadem vitia. Timidus denique id quod non vult, facit. Nam quamvis mortis vitandae causa divitias in mare proiiciat, manet tamen avarus; et si libidinosus tristis est, quod sibi morem gerere nequeat, non desinit propterea libidinosus esse. Et absolute hi affectus non tam ipsos actus convivandi, potandi etc. respiciunt, quam ipsum appetitum et amorem. Nihil igitur his affectibus opponi potest praeter generositatem et animositatem, de quibus in seqq.

Definitiones  z e l o t y p i a e  et reliquarum animi fluctuationum silentio praetermitto, tam quia ex compositione affectuum, quos iam definivimus, oriuntur, quam quia pleraeque nomina non habent, quod ostendit ad usum vitae sufficere, easdem in genere tantummodo noscere. Ceterum ex definitionibus affectuum, quos explicuimus, liquet eos  o m n e s  a  c u p i d i t a t e ,  l a e t i t i a   v e l   t r i s t i t i a   o r i r i , seu potius nihil praeter hos tres esse, quorum unusquisque variis nominibus appellari solet propter varias eorum relationes et denominationes extrinsecas. Si iam ad hos primitivos et ad eam, quae de natura mentis supra diximus, attendere velimus, affectus, quatenus ad solam mentem referuntur, sic definire poterimus.

AFFECTUUM GENERALIS DEFINITIO.

 A f f e c t u s , qui  a n i m i   p a t h e m a  dicitur, est confusa idea, qua mens maiorem vel minorem sui corporis vel alicuius eius partis existendi vim, quam antea, affirmat, et qua data ipsa mens ad hoc potius, quam ad illud cogitandum determinatur.

EXPLICATIO. Dico primo affectum seu passionem animi esse “confusam ideam”. Nam mentem eatenus tantum pati ostendimus (vide prop. 3 huius), quatenus ideas inadaequatas sive confusas habet. Dico deinde “qua mens maiorem vel minorem sui corporis vel alicuius eius partis existendi vim quam antea affirmat”. Omnes enim corporum ideae, quas habemus, magis nostri corporis actualem constitutionem (per coroll. 2. prop. 16. P. 2.), quam corporis externi naturam indicant; at haec, quae affectus formam constituit, corporis vel alicuius eius partis constitutionem indicare vel exprimere debet, quam ipsum corpus vel aliqua eius pars habet, ex eo, quod ipsius agendi potentia sive existendi vis augetur vel minuitur, iuvatur vel coercetur. Sed notandum cum dico “maiorem vel minorem existendi vim, quam antea”, me non intelligere, quod mens praesentem corporis constitutionem cum praeterita comparat, sed quod idea, quae affectus formam constituit, aliquid de corpore affirmat, quod plus minusve realitatis revera involvit, quam antea. Et quia essentia mentis in hoc consistit (per prop. 11. et 13. P. 2.), quod sui corporis actualem existentiam affirmat, et nos per perfectionem ipsam rei essentiam intelligimus; sequitur ergo, quod mens ad maiorem minoremve perfectionem transit, quando ei aliquid de suo corpore vel aliqua eius parte affirmare contingit, quod plus minusve realitatis involvit, quam antea. Cum igitur supra dixerim mentis cogitandi potentiam augeri vel minui, nihil aliud intelligere volui, quam quod mens ideam sui corporis vel alicuius eius partis formaverit, quae plus minusve realitatis exprimit, quam de suo corpore affirmaverat. Nam idearum praestantia et actualis cogitandi potentia ex obiecti praestantia aestimatur. Addidi denique “et qua data ipsa mens ad hoc potius quam ad illud cogitandum determinatur”, ut praeter laetitiae et tristitiae naturam, quam prima definitionis pars explicat, cupiditatis etiam naturam exprimerem.