E T H I C E S

P A R S   Q U I N T A

DE POTENTIA INTELLECTUS
SEU DE LIBERTATE HUMANA.


PRAEFATIO.

Transeo tandem ad  a l t e r a m   e t h i c e s   p a r t e m , quae est de  m o d o   s i v e   v i a ,  q u a e   a d   l i b e r t a t e m   d u c i t . In hac ergo de  p o t e n t i a   r a t i o n i s  agam ostendens, quid ipsa ratio in affectus possit, et deinde, quid  m e n t i s   l i b e r t a s  seu  b e a t i t u d o  sit; ex quibus videbimus, quantum sapiens potior sit ignaro. Quomodo autem et qua via debeat intellectus perfici, et qua deinde arte corpus sit curandum; ut possit suo officio recte fungi, huc non pertinet; hoc enim ad  m e d i c i n a m , illud autem ad  l o g i c a m  spectat. Hic igitur, ut dixi, de sola mentis seu rationis potentia agam, et ante omnia, quantum et quale imperium in affectus habeat ad eosdem coercendum et moderandum, ostendam. Nam nos in ipsos imperium absolutum non habere, iam supra demonstravimus.  S t o i c i  tamen putarunt, eosdem a nostra voluntate absolute pendere, nosque iis absolute imperare posse. Attamen ab experientia reclamante, non vero ex suis principiis coacti sunt fateri, usum et studium non parvum requiri ad eosdem coercendum et moderandum. Quod quidam exemplo duorum canum (si recte memini), unius scilicet domestici, alterius venatici, conatus est ostendere; nempe quia usu efficere tandem potuit ut domesticus venari, venaticus contra a leporibus sectandis abstinere assuesceret. Huic opinioni non parum favet  C a r t e s i u s . Nam statuit animam seu mentem unitam praecipue esse cuidam parti cerebri, glandulae scilicet pineali dictae, cuius ope mens motus omnes, qui in corpore excitantur, et obiecta externa sentit, quamque mens eo solo, quod vult, varie movere potest. Hanc glandulam in medio cerebri ita suspensam esse statuit, ut minimo spirituum animalium motu possit moveri. Deinde statuit, quod haec glans tot variis modis in medio cerebro suspendatur, quot variis modis spiritus animales in eandem impingunt, et quod praeterea tot varia vestigia in eadem imprimantur, quot varia obiecta externa ipsos spiritus animales versus eandem propellunt; unde fit, ut si glans postea ab animae voluntate illam diversimode movente hoc aut illo modo suspendatur, quo semel fuit suspensa a spiritibus hoc aut illo modo agitatis, tum ipsa glans ipsos spiritus animales eodem modo propellet et determinabit, ac antea a simili glandulae suspensione repulsi fuerant. Praeterea statuit, unamquamque mentis voluntatem natura esse unitam certo cuidam glandis motui. Ex. gr. si quis voluntatem habet obiectum remotum intuendi, haec voluntas efficiet, ut pupilla dilatetur; sed si de sola dilatanda pupilla cogitet, nihil proderit eius rei habere voluntatem, quia natura non iunxit motum glandis, qui inservit impellendis spiritibus versus nervum opticum modo conveniente dilatandae vel contrahendae pupillae, cum voluntate eandem dilatandi vel contrahendi; sed demum cum voluntate intuendi obiecta remota vel proxima. Denique statuit, quod, etsi unusquisque motus huius glandulae videatur connexus esse per naturam singulis ex nostris cogitationibus ab initio nostrae vitae, aliis tamen per habitum possunt iungi, quod probare conatur artic. 50. P. 1. de passionibus animae. Ex his concludit, nullam esse tam imbecillem animam quae non possit, cum bene dirigitur, acquirere potestatem absolutam in suas passiones. Nam hae, ut ab eo definiuntur, sunt perceptiones aut sensus aut commotiones animae, quae ad eam speciatim referuntur, quaeque nota bene producuntur, conservantur et corroborantur per aliquem motum spirituum. Vide Cartes. artic. 27. P. 1. passionum animae. At quandoquidem cuilibet voluntati possumus iungere motum quemcumque glandis, et consequenter spirituum, et determinatio voluntatis a sola nostra potestate pendet, si igitur nostram voluntatem certis et firmis iudiciis, secundum quae nostrae vitae actiones dirigere volumus, determinemus et motus passionum, quas habere volumus, hisce iudiciis iungamus, imperium acquiremus absolutum in nostras passiones. Haec est clarissimi huius viri sententia (quantum ex ipsius verbis coniicio), quam ego vix credidissem a tanto viro prolatam esse, si minus acuta fuisset. Profecto mirari satis non possum, quod vir philosophus, qui firmiter statuerat, nihil deducere nisi ex principiis per se notis, et nihil affirmare nisi quod clare et distincte perciperet, et qui toties scholasticos reprehenderat, quod per occultas qualitates res obscuras voluerint explicare, hypothesin sumat omni occulta qualitate occultiorem. Quid, quaeso, per mentis et corporis unionem intelligit? Quem, inquam, clarum et distinctum conceptum habet cogitationis arctissime unitae cuidam quantitatis portiunculae? Vellem sane, ut hanc unionem per proximam suam causam explicuisset. Sed ille mentem a corpore adeo distinctam conceperat, ut nec huius unionis, nec ipsius mentis ullam singularem causam assignare potuerit, sed necesse ipsi fuerit, ad causam totius universi, hoc est, ad Deum recurrere. Deinde pervelim scire: quot motus gradus potest glandulae isti pineali mens tribuere, et quanta cum vi eandem suspensam tenere potest? Nam nescio an haec glans tardius vel celerius a mente circumagatur, quam a spiritibus animalibus, et an motus passionum, quos firmis iudiciis arcte iunximus, non possint ab iisdem iterum a causis corporeis disiungi; ex quo sequeretur, ut, quamvis mens firmiter proposuerit contra pericula ire, atque huic decreto motus audaciae iunxerit, viso tamen periculo glans ita suspendatur, ut mens non nisi de fuga possit cogitare. Et sane cum nulla detur ratio voluntatis ad motum, nulla etiam datur comparatio inter mentis et corporis potentiam seu vires; et consequenter huius vires nequaquam viribus illius determinari possunt. His adde, quod nec haec glans ita in medio cerebro sita reperiatur, ut tam facile totque modis circumagi possit, et quod non omnes nervi ad cavitates usque cerebri protendantur. Denique omnia, quae de voluntate eiusque libertate asserit, omitto, quandoquidem haec falsa esse satis superque ostenderim. Igitur quia mentis potentia, ut supra ostendi, sola intelligentia definitur, affectuum remedia, quae omnes experiri quidem, sed non accurate observare, nec distincte videre credo, sola mentis cognitione determinabimus, et ex eadem illa omnia, quae ad ipsius beatitudinem spectant, deducemus.

AXIOMATA.

I. Si in eodem subiecto duae contrariae actiones excitentur, debebit necessario vel in utraque, vel in una sola mutatio fieri, donec desinant contrariae esse.

II. Effectus potentia definitur potentia ipsius causae, quatenus eius essentia per ipsius causae essentiam explicatur vel definitur. Patet hoc axioma ex prop. 7. P. 3.

PROPOSITIONES.

PROPOSITIO I. Prout cogitationes rerumque ideae ordinantur et concatenantur in mente, ita corporis affectiones seu rerum imagines ad amussim ordinantur et concatenantur in corpore.

DEMONSTRATIO. Ordo et connexio idearum idem est (per prop. 7. P. 2.) ac ordo et connexio rerum, et vice versa ordo et connexio rerum idem est (per coroll. prop. 6. et 7. P. 2.) ac ordo et connexio idearum. Quare sicuti ordo et connexio idearum in mente fit secundum ordinem et concatenationem affectionum corporis (per prop. 18. P. 2.), sic vice versa (per prop. 2. P. 3.) ordo et connexio affectionum corporis fit, prout cogitationes rerumque ideae ordinantur et concatenantur in mente. Q.E.D.

PROPOSITIO II. Si animi commotionem seu affectum a causae externae cogitatione amoveamus et aliis iungamus cogitationibus, tum amor seu odium erga causam externam, ut et animi fluctuationes, quae ex his affectibus oriuntur, destruentur.

DEMONSTRATIO. Id enim, quod formam amoris vel odii constituit, est laetitia vel tristitia concomitante idea causae externae (per aff. defin. 6. et 7.). Hac igitur sublata amoris vel odii forma simul tollitur; adeoque hi affectus, et qui ex his oriuntur, destruuntur. Q.E.D.

PROPOSITIO III. Affectus, qui passio est, desinit esse passio, simulatque eius claram et distinctam formamus ideam.

DEMONSTRATIO. Affectus, qui passio est, idea est confusa (per gener. aff. defin.). Si itaque ipsius affectus claram et distinctam formemus ideam, haec idea ab ipso affectu, quatenus ad solam mentem refertur, non nisi ratione distinguetur (per prop. 21. P. 2. cum eiusdem schol.); adeoque (per prop. 3. P. 3.) affectus desinet esse passio. Q.E.D.

COROLLARIUM. Affectus igitur eo magis in nostra potestate est et mens ab eo minus patitur, quo nobis est notior.

PROPOSITIO IV. Nulla est corporis affectio, cuius aliquem clarum et distinctum non possumus formare conceptum.

DEMONSTRATIO. Quae omnibus communia sunt, non possunt concipi nisi adaequate (per prop. 38. P. 2.). Adeoque (per prop. 12. et lemm. 2. quod habetur post schol. prop. 13. P. 2.) nulla est corporis affectio, cuius aliquem clarum et distinctum non possumus formare conceptum. Q.E.D.

COROLLARIUM. Hinc sequitur, nullum esse affectum, cuius non possumus aliquem clarum et distinctum formare conceptum. Est namque affectus corporis affectionis idea (per gener. aff. defin.), quae propterea (per prop. praeced.) aliquem clarum et distinctum involvere debet conceptum.

SCHOLIUM. Quandoquidem nihil datur, ex quo aliquis effectus non sequatur (per prop. 36. P. 1.), et quicquid ex idea, quae in nobis est adaequata, sequitur, id omne clare et distincte intelligimus (per prop. 40. P. 2.); hinc sequitur, unumquemque potestatem habere, se suosque affectus, si non absolute, ex parte saltem clare et distincte intelligendi, et consequenter efficiendi, ut ab iisdem minus patiatur. Huic igitur rei praecipue danda est opera, ut unumquemque affectum, quantum fieri potest, clare et distincte cognoscamus, ut sic mens ex affectu ad illa cogitandum determinetur, quae clare et distincte percipit, et in quibus plane acquiescit; atque adeo ut ipse affectus a cogitatione causae externae separetur et veris iungatur cogitationibus. Ex quo fiet, ut non tantum amor, odium etc. destruantur (per prop. 2. huius), sed ut etiam appetitus seu cupiditates, quae ex tali affectu oriri solent, excessum habere nequeant (per prop. 61. P. 4.). Nam apprime notandum est, unum eundemque esse appetitum, per quem homo tam agere quam pati dicitur. Ex. gr. cum natura humana ita comparatum esse ostendimus, ut unusquisque appetat, ut reliqui ex ipsius ingenio vivant (vide coroll. prop. 31. P. 3.); qui quidem appetitus in homine, qui ratione non ducitur, passio est, quae ambitio vocatur, nec multum a superbia discrepat; et contra in homine, qui ex rationis dictamine vivit, actio seu virtus est, quae pietas appellatur (vide schol. 1. prop. 37. P. 4. et 2. demonstr. eiusdem prop.). Et hoc modo omnes appetitus seu cupiditates eatenus tantum passiones sunt, quatenus ex ideis inadaequatis oriuntur; atque eaedem virtuti accensentur, quando ab ideis adaequatis excitantur vel generantur. Nam omnes cupiditates, quibus ad aliquid agendum determinamur, tam oriri possunt ab adaequatis, quam ab inadaequatis ideis (vide prop. 59. P. 4.). Atque hoc (ut eo, unde digressus sum, revertar) affectuum remedio, quod scilicet in eorum vera cognitione consistit, nullum praestantius aliud, quod a nostra potestate pendeat, excogitari potest, quandoquidem nulla alia mentis potentia datur, quam cogitandi et adaequatas ideas formandi, ut supra (per prop. 3. P. 3.) ostendimus.

PROPOSITIO V. Affectus erga rem, quam simpliciter et non ut necessariam neque ut possibilem, neque ut contingentem imaginamur, ceteris paribus omnium est maximus.

DEMONSTRATIO. Affectus erga rem, quam liberam esse imaginamur, maior est, quam erga necessariam (per prop. 49. P. 3.), et consequenter adhuc maior, quam erga illam, quam ut possibilem vel contingentem imaginamur (per prop. 11. P. 4.). At rem aliquam ut liberam imaginari nihil aliud esse potest, quam quod rem simpliciter imaginamur, dum causas, a quibus ipsa ad agendum determinata fuit, ignoramus (per illa quae in schol. prop. 35. P. 2. ostendimus). Ergo affectus erga rem, quam simpliciter imaginamur, ceteris paribus maior est, quam erga necessariam, possibilem vel contingentem, et consequenter maximus. Q.E.D.

PROPOSITIO VI. Quatenus mens res omnes ut necessarias intelligit, eatenus maiorem in affectus potentiam habet, seu minus ab iisdem patitur.

DEMONSTRATIO. Mens res omnes necessarias esse intelligit (per prop. 29. P. 1.), et infinito causarum nexu determinari ad existendum et operandum (per prop. 28. P. 1.). Adeoque (per prop. praeced.) eatenus efficit, ut ab affectibus, qui ex iis oriuntur, minus patiatur et (per prop. 48. P. 3.) minus erga ipsas afficiatur. Q.E.D.

SCHOLIUM. Quo haec cognitio, quod scilicet res necessariae sint, magis circa res singulares, quas distinctius et magis vivide imaginamur, versatur, eo haec mentis in affectus potentia maior est, quod ipsa etiam experientia testatur. Videmus enim tristitiam boni alicuius, quod periit, mitigari simulac homo, qui id perdidit, considerat bonum illud servari nulla ratione potuisse. Sic etiam videmus, quod nemo miseretur infantis, propterea quod nescit loqui, ambulare, ratiocinari, et quod denique tot annos quasi sui inscius vivat. At si plerique adulti, et unus aut alter infans nascerentur, tum unumquemque misereret infantum, quia tum ipsam infantiam non ut rem naturalem et necessariam, sed ut naturae vitium seu peccatum consideraret. Et ad hunc modum plura alia notare possemus.

PROPOSITIO VII. Affectus, qui ex ratione oriuntur vel excitantur, si ratio temporis habeatur, potentiores sunt iis, qui ad res singulares referuntur, quas ut absentes contemplamur.

DEMONSTRATIO. Rem aliquam ut absentem non contemplamur ex affectu, quo eandem imaginamur, sed ex eo, quod corpus alio afficitur affectu, qui eiusdem rei existentiam secludit (per prop. 17. P. 2.). Quare affectus, qui ad rem, quam ut absentem contemplamur, refertur, eius naturae non est, ut reliquas hominis actiones et potentiam superet (de quibus vide prop. 6. P. 4.), sed contra eius naturae est, ut ab iis affectionibus, quae existentiam externae eius causae secludunt, coerceri aliquo modo possit (per prop. 9. P. 4.). At affectus, qui ex ratione oritur, refertur necessario ad communes rerum proprietates (vide rationis definitionem in schol. 2. prop. 40. P. 2.), quas semper ut praesentes contemplamur (nam nihil dari potest, quod earum praesentem existentiam secludat), et quas semper eodem modo imaginamur (per prop. 38. P. 2.). Quare talis affectus idem semper manet, et consequenter (per axiom. 1. huius) affectus, qui eidem sunt contrarii, quique a suis causis externis non foventur, eidem magis magisque sese accommodare debebunt, donec non amplius sint contrarii, et eatenus affectus, qui ex ratione oritur, est potentior. Q.E.D.

PROPOSITIO VIII. Quo affectus aliquis a pluribus causis simul concurrentibus excitatur, eo maior est.

DEMONSTRATIO. Plures causae simul plus possunt, quam si pauciores essent (per prop. 7. P. 3.). Adeoque (per prop. 5. P. 4.) quo affectus aliquis a pluribus causis simul excitatur, eo fortior est. Q.E.D.

SCHOLIUM. Haec propositio patet etiam ex axiom. 2. huius partis.

PROPOSITIO IX. Affectus, qui ad plures et diversas causas refertur, quas mens cum ipso affectu simul contemplatur, minus noxius est, et minus per ipsum patimur, et erga unamquamque causam minus afficimur, quam alius aeque magnus affectus, qui ad unam solam vel pauciores causas refertur.

DEMONSTRATIO. Affectus eatenus tantum malus seu noxius est, quatenus mens ab eo impeditur, quominus possit cogitare (per propositiones 26. et 27. P. 4.). Adeoque ille affectus, a quo mens ad plura simul obiecta contemplandum determinatur, minus noxius est, quam alius aeque magnus affectus, qui mentem in sola unius aut pauciorum obiectorum contemplatione ita detinet, ut de aliis cogitare nequeat; quod erat primum. Deinde quia mentis essentia, hoc est (per prop. 7. P. 3.) potentia, in sola cogitatione consistit (per prop. 11. P. 2.); ergo mens per affectum, a quo ad plura simul contemplandum determinatur, minus patitur, quam per aeque magnum affectum, qui mentem in sola unius aut pauciorum obiectorum contemplatione occupatam tenet; quod erat secundum. Denique hic affectus (per prop. 48. P. 3.) quatenus ad plures causas externas refertur, est etiam erga unamquamque minor. Q.E.D.

PROPOSITIO X. Quamdiu affectibus, qui nostrae naturae sunt contrarii, non conflictamur, tamdiu potestatem habemus ordinandi et concatenandi corporis affectiones secundum ordinem ad intellectum.

DEMONSTRATIO. Affectus, qui nostrae naturae sunt contrarii, hoc est (per prop. 30. P. 4.) qui mali sunt, eatenus mali sunt, quatenus impediunt, quominus mens intelligat (per prop. 27. P. 4.). Quamdiu igitur affectibus, qui nostrae naturae contrarii sunt, non conflictamur, tamdiu mentis potentia, qua res intelligere conatur (per prop. 26. P. 4.) non impeditur. Atque adeo tamdiu potestatem habet claras et distinctas ideas formandi et alias ex aliis deducendi (vide schol. 2. prop. 40. et schol. prop. 47. P. 2.); et consequenter (per prop. 1. huius) tamdiu potestatem habemus ordinandi et concatenandi affectiones corporis secundum ordinem ad intellectum. Q.E.D.

SCHOLIUM. Hac potestate recte ordinandi et concatenandi corporis affectiones efficere possumus, ut non facile malis affectibus afficiamur. Nam (per prop. 7. huius) maior vis requiritur ad affectus secundum ordinem ad intellectum ordinatos et concatenatos coercendum, quam incertos et vagos. Optimum igitur, quod efficere possumus, quamdiu nostrorum affectuum perfectam cognitionem non habemus, est rectam vivendi rationem seu certa vitae dogmata concipere, eaque memoriae mandare, et rebus particularibus in vita frequenter obviis continuo applicare, ut sic nostra imaginatio late iisdem afficiatur, et nobis in promptu sint semper. Ex. gr. inter vitae dogmata posuimus (vide prop. 46. P. 4. cum eiusdem schol.), odium amore seu generositate vincendum, non autem reciproco odio compensandum. Ut autem hoc rationis praescriptum semper in promptu habeamus, ubi usus erit, cogitandae et saepe meditandae sunt communes hominum iniuriae, et quomodo et qua via generositate optime propulsentur. Sic enim imaginem iniuriae imaginationi huius dogmatis iungemus, et nobis (per prop. 18. P. 2.) in promptu semper erit, ubi nobis iniuria afferetur. Quod si etiam in promptu habuerimus rationem nostri veri utilis ac etiam boni, quod ex mutua amicitia et communi societate sequitur, et praeterea quod ex recta vivendi ratione summa animi cquiescentia oriatur (per prop. 52. P. 4.), et quod homines, ut reliqua, ex naturae necessitate agant; tum iniuria sive odium, quod ex eadem oriri solet, minimam imaginationis partem occupabit et facile superabitur; vel si ira, quae ex maximis iniuriis oriri solet, non adeo facile superetur, superabitur tamen, quamvis non sine animi fluctuatione longe minore temporis spatio, quam si haec non ita praemeditata habuissemus, ut patet ex prop. 6., 7. et 8. huius partis. De animositate ad metum deponendum eodem modo cogitandum est; enumeranda scilicet sunt et saepe imaginanda communia vitae pericula, et quomodo animi praesentia et fortitudine optime vitari et superari possunt. Sed notandum, quod nobis in ordinandis nostris cogitationibus et imaginibus semper attendendum est (per coroll. prop. 63. P. 4. et prop. 59. P. 3.) ad illa, quae in unaquaque re bona sunt, ut sic semper ex laetitiae affectu ad agendum determinemur. Ex. gr. si quis videt, se nimis gloriam sectari, de eius recto usu cogitet, et in quem finem sectanda sit, et quibus mediis acquiri possit; sed non de ipsius abusu et vanitate et hominum inconstantia vel aliis huiusmodi, de quibus nemo nisi ex animi aegritudine cogitat. Talibus enim cogitationibus maxime ambitiosi se maxime afflictant, quando de assequendo honore, quem ambiunt, desperant; et dum iram evomunt, sapientes videri volunt. Quare certum est, eos gloriae maxime esse cupidos, qui de ipsius abusu et mundi vanitate maxime clamant. Nec hoc ambitiosis proprium, sed omnibus commune est, quibus fortuna est adversa, et qui animo impotentes sunt. Nam pauper etiam avarus de abusu pecuniae et divitum vitiis non cessat loqui; quo nihil aliud efficit, quam se afflictare et aliis ostendere, se non tantum paupertatem suam, sed etiam aliorum divitias iniquo animo ferre. Sic etiam qui male ab amasia excepti sunt, nihil aliud cogitant, quam de mulierum inconstantia et fallaci animo et reliquis earundem decantatis vitiis, quae omnia statim oblivioni tradunt, simulac ab amasia iterum recipiuntur. Qui itaque suos affectus et appetitus ex solo libertatis amore moderari studet, is, quantum potest, nitetur, virtutes earumque causas noscere, et animum gaudio, quod ex earum vera cognitione oritur, implere; at minime hominum vitia contemplari, hominesque obtrectare et falsa libertatis specie gaudere. Atque haec qui diligenter observabit (neque enim difficilia sunt) et exercebit, nae ille brevi temporis spatio actiones suas ex rationis imperio plerumque dirigere poterit.

PROPOSITIO XI. Quo imago aliqua ad plures res refertur, eo frequentior est seu saepius viget, et mentem magis occupat.

DEMONSTRATIO. Quo enim imago seu affectus ad plures res refertur, eo plures dantur causae, a quibus excitari et foveri potest, quas omnes mens (per hypothesin) ex ipso affectu simul contemplatur. Atque adeo affectus eo frequentior est seu saepius viget, et (per prop. 8. huius) mentem magis occupat. Q.E.D.

PROPOSITIO XII. Rerum imagines facilius imaginibus, quae ad res referuntur, quas clare et distincte intelligimus, iunguntur, quam aliis.

DEMONSTRATIO. Res, quas clare et distincte intelligimus, vel rerum communes proprietates sunt, vel quae ex iis deducuntur (vide rationis definitionem in schol. 2. prop. 40. P. 2.), et consequenter saepius (per prop. praeced.) in nobis excitantur. Adeoque facilius fieri potest, ut res alias simul cum his, quam cum aliis contemplemur, et consequenter (per prop. 18. P. 2.) ut facilius cum his, quam cum aliis iungantur. Q.E.D.

PROPOSITIO XIII. Quo imago aliqua pluribus aliis iuncta est, eo saepius viget.

DEMONSTRATIO. Nam quo imago aliqua pluribus aliis iuncta est, eo (per prop. 18. P. 2.) plures causae dantur, a quibus excitari potest. Q.E.D.

PROPOSITIO XIV. Mens efficere potest, ut omnes corporis affectiones seu rerum imagines ad Dei ideam referantur.

DEMONSTRATIO. Nulla est corporis affectio, cuius aliquem clarum et distinctum non possit mens formare conceptum (per prop. 4. huius). Adeoque efficere potest (per prop. 15. P. 1.), ut omnes ad Dei ideam referuntur. Q.E.D.

PROPOSITIO XV. Qui se suosque affectus clare et distincte intelligit, Deum amat, et eo magis, quo se suosque affectus magis intelligit.

DEMONSTRATIO. Qui se suosque affectus clare et distincte intelligit, laetatur (per prop. 53. P. 3.), idque concomitante idea Dei (per prop. praeced.). Atque adeo (per aff. defin. 6.) Deum amat, et (per eandem rationem) eo magis, quo se suosque affectus magis intelligit. Q.E.D.

PROPOSITIO XVI. Hic erga Deum amor mentem maxime occupare debet.

DEMONSTRATIO. Est enim hic amor iunctus omnibus corporis affectionibus (per prop. 14. huius), quibus omnibus fovetur (per prop. 15. huius). Atque adeo (per prop. 11. huius) mentem maxime occupare debet. Q.E.D.

PROPOSITIO XVII. Deus expers est passionum, nec ullo laetitiae aut tristitiae affectu afficitur.

DEMONSTRATIO. Ideae omnes, quatenus ad Deum referuntur, verae sunt (per prop. 32. P. 2.), hoc est (per defin. 4. P. 2.) adaequatae; atque adeo (per gener. aff. defin.) Deus expers est passionum. Deinde Deus neque ad maiorem neque ad minorem perfectionem transire potest (per coroll. 2. prop. 20. P. 1.); adeoque (per aff. defin. 2. et 3.) nullo laetitiae neque tristitiae affectu afficitur. Q.E.D.

COROLLARIUM. Deus proprie loquendo neminem amat, neque odio habet. Nam Deus (per prop. praeced.) nullo laetitiae neque tristitiae affectu afficitur, et consequenter (per aff. defin. 6. et 7.) neminem etiam amat, neque odio habet.

PROPOSITIO XVIII. Nemo potest Deum odio habere.

DEMONSTRATIO. Idea Dei, quae in nobis est, est adaequata et perfecta (per prop. 46. et 47 P. 2.). Adeoque quatenus Deum contemplamur, eatenus agimus (per prop. 3. P. 3.), et consequenter (per prop. 59. P. 3.) nulla potest dari tristitia concomitante idea Dei, hoc est (per aff. defin. 7.) nemo Deum odio habere potest. Q.E.D.

COROLLARIUM. Amor erga Deum in odium verti nequit.

SCHOLIUM. At obiici potest, quod dum Deum omnium rerum causam intelligimus, eo ipso Deum tristitiae causam consideramus. Sed ad hoc respondeo, quod quatenus tristitiae causas intelligimus, eatenus (per prop. 3. huius) ipsa desinit esse passio, hoc est (per prop. 59. P. 3.) eatenus desinit esse tristitia; atque adeo quatenus Deum tristitiae causam esse intelligimus, eatenus laetamur.

PROPOSITIO XIX. Qui Deum amat, conari non potest, ut Deus ipsum contra amet.

DEMONSTRATIO. Si homo id conaretur, cuperet ergo (per coroll. prop. 17. huius) ut Deus, quem amat, non esset Deus, et consequenter (per prop. 19. P. 3.) contristari cuperet; quod (per prop. 28. P. 3.) est absurdum. Ergo qui Deum amat etc. Q.E.D.

PROPOSITIO XX. Hic erga Deum amor neque invidiae neque zelotypiae affectu inquinari potest; sed eo magis fovetur, quo plures homines eodem amoris vinculo cum Deo iunctos imaginamur.

DEMONSTRATIO. Hic erga Deum amor summum bonum est, quod ex dictamine rationis appetere possumus (per prop. 28. P. 4.), et omnibus hominibus commune est (per prop. 36. P. 4.), et omnes ut eodem gaudeant, cupimus (per prop. 37. P. 4.). Atque adeo (per aff. defin. 23.) invidiae affectu maculari nequit, neque etiam (per prop. 18. huius et definitionem zelotypiae, quam vide in schol. prop. 35. P. 3.) zelotypiae affectu; sed contra (per prop. 31. P. 3.) eo magis foveri debet, quo plures homines eodem gaudere imaginamur. Q.E.D.

SCHOLIUM. Possumus hoc eodem modo ostendere, nullum dari affectum, qui huic amori directe sit contrarius, a quo hic ipse amor possit destrui: atque adeo concludere possumus, hunc erga Deum amorem omnium affectuum est constantissimum, nec quatenus ad corpus refertur, posse destrui, nisi cum ipso corpore. Cuius autem naturae sit, quatenus ad solam mentem refertur, postea videbimus. Atque his omnia affectuum remedia, sive id, omne quod mens in se sola considerata adversus affectus potest, comprehendi. Ex quibus apparet, mentis in affectus potentiam consistere   1. in ipsa affectuum cognitione. Vide schol. prop. 4. huius.   2. In eo, quod affectus a cogitatione causae externae, quam confuse imaginamur, separat. Vide prop. 2. cum eodem schol. prop. 4. huius.   3. In tempore, quo affectiones, quae ad res quas intelligimus referuntur, illas superant, quae ad res referuntur, quas confuse seu mutilate concipimus. Vide prop. 7. huius.   4. In multitudine causarum, a quibus affectiones, quae ad rerum communes proprietates vel ad Deum referuntur, foventur. Vide prop. 9. et 11. huius.   5. Denique in ordine, quo mens suos affectus ordinare et invicem concatenare potest. Vide schol. prop. 10. et insuper prop. 12., 13. et 14. huius. Sed ut haec mentis in affectus potentia melius intelligatur, venit apprime notandum, quod affectus a nobis magni appellantur, quando unius hominis affectum cum affectu alterius comparamus, et unum magis, quam alium eodem affectu conflictari videmus; vel quando unius eiusdemque hominis affectus ad invicem comparamus, eundemque uno affectu magis, quam alio affici sive moveri comperimus. Nam (per prop. 5. P. 4.) vis cuiuscumque affectus definitur potentia causae externae cum nostra comparata. At mentis potentia sola cognitione definitur; impotentia autem seu passio a sola cognitionis privatione, hoc est, ab eo, per quod ideae dicuntur inadaequatae, aestimatur. Ex quo sequitur, mentem illam maxime pati, cuius maximam partem ideae inadaequatae constituunt, ita ut magis per id, quod patitur, quam per id quod agit, dignoscatur; et illam contra maxime agere, cuius maximam partem ideae adaequatae constituunt, ita ut, quamvis huic tot inadaequatae ideae, quam illi insint, magis tamen per illas, quae humanae virtuti tribuuntur, quam per has, quae humanam impotentiam arguunt, dignoscatur. Deinde notandum, animi aegritudines et infortunia potissimum originem trahere ex nimio amore erga rem, quae multis variationibus est obnoxia, et cuius nunquam compotes esse possumus. Nam nemo de re ulla, nisi quam amat, sollicitus anxiusve est, neque iniuriae, suspiciones, inimicitiae etc. oriuntur, nisi ex amore erga res, quarum nemo potest revera esse compos. Ex his itaque facile concipimus, quid clara et distincta cognitio, et praecipue tertium illud cognitionis genus (de quo vide schol. prop. 47. P. 2.), cuius fundamentum est ipsa Dei cognitio, in affectus potest, quos nempe, quatenus passiones sunt, si non absolute tollit (vide prop. 3. cum schol. prop. 4. huius), saltem efficit, ut minimam mentis partem constituant. Vide prop. 14. huius. Deinde amorem gignit erga rem immutabilem et aeternam (vide prop. 15. huius), et cuius revera sumus compotes (vide prop. 45. P. 2.), et qui propterea nullis vitiis, quae in communi amore insunt, inquinari, sed semper maior ac maior esse potest (per prop. 15. huius), et mentis maximam partem occupare (per prop. 16. huius) lateque afficere. Atque his omnia, quae praesentem hanc vitam spectant, absolvi. Nam quod in huius scholii principio dixi, me his paucis omnia affectuum remedia amplexum esse, facile poterit unusquisque videre qui ad haec quae in hoc scholio diximus, et simul ad mentis eiusque affectuum definitiones, et denique ad prop. 1. et 3. P. 3. attenderit. Tempus igitur iam est, ut ad illa transeam quae ad mentis durationem sine relatione ad corpus pertinent.

PROPOSITIO XXI. Mens nihil imaginari potest, neque rerum praeteritarum recordari, nisi durante corpore.

DEMONSTRATIO. Mens actualem sui corporis existentiam non exprimit, neque etiam corporis affectiones ut actuales concipit, nisi durante corpore (per coroll. prop. 8. P. 2.), et consequenter (per prop. 26. P. 2.) nullum corpus ut actu existens concipit, nisi durante suo corpore. Ac proinde nihil imaginari (vide imaginationis definitionem in schol. prop. 17. P. 2.), neque rerum praeteritarum recordari potest, nisi durante corpore (vide definitionem memoriae in schol. prop. 18. P. 2.). Q.E.D.

PROPOSITIO XXII. In Deo tamen datur necessario idea, quae huius et illius corporis humani essentiam sub aeternitatis specie exprimit.

DEMONSTRATIO. Deus non tantum est causa huius et illius corporis humani existentiae, sed etiam essentiae (per prop. 25. P. 1.), quae propterea per ipsam Dei essentiam necessario debet concipi (per axiom. 4. P. 1.), idque aeterna quadam necessitate (per prop. 16. P. 1.), qui quidem conceptus necessario in Deo dari debet (per prop. 3. P. 2.). Q.E.D.

PROPOSITIO XXIII. Mens humana non potest cum corpore absolute destrui, sed eius aliquid remanet quod aeternum est.

DEMONSTRATIO. In Deo datur necessario conceptus seu idea, quae corporis humani essentiam exprimit (per prop. praeced.), quae propterea aliquid necessario est, quod ad essentiam mentis humanae pertinet (per prop. 13. P. 2.). Sed menti humanae nullam durationem, quae tempore definiri potest, tribuimus, nisi quatenus corporis actualem existentiam, quae per durationem explicatur et tempore definiri potest, exprimit, hoc est (per coroll. prop. 8. P. 2.) ipsi durationem non tribuimus nisi durante corpore. Cum tamen aliquid nihilominus sit id, quod aeterna quadam necessitate per ipsam Dei essentiam concipitur (per prop. praeced.), erit necessario hoc aliquid, quod ad mentis essentiam pertinet, aeternum. Q.E.D.

SCHOLIUM. Est, uti diximus, haec idea, quae corporis essentiam sub specie aeternitatis exprimit, certus cogitandi modus, qui ad mentis essentiam pertinet, quique necessario aeternus est. Nec tamen fieri potest, ut recordemur nos ante corpus exstitisse, quandoquidem nec in corpore ulla eius vestigia dari, nec aeternitas tempore definiri, nec ullam ad tempus relationem habere potest. At nihilominus sentimus experimurque, nos aeternos esse. Nam mens non minus res illas sentit, quas intelligendo concipit, quam quas in memoria habet. Mentis enim oculi, quibus res videt observatque, sunt ipsae demonstrationes. Quamvis itaque non recordemur nos ante corpus exstitisse, sentimus tamen mentem nostram, quatenus corporis essentiam sub aeternitatis specie involvit, aeternam esse, et hanc eius existentiam tempore definiri sive per durationem explicari non posse. Mens igitur nostra eatenus tantum potest dici durare, eiusque existentia certo tempore definiri potest, quatenus actualem corporis existentiam involvit, et eatenus tantum potentiam habet rerum existentiam tempore determinandi, easque sub duratione concipiendi.

PROPOSITIO XXIV. Quo magis res singulares intelligimus, eo magis Deum intelligimus.

DEMONSTRATIO. Patet ex coroll. prop. 25. P. 1.

PROPOSITIO XXV. Summus mentis conatus summaque virtus est res intelligere tertio cognitionis genere.

DEMONSTRATIO. Tertium cognitionis genus procedit ab adaequata idea quorundam Dei attributorum ad adaequatam cognitionem essentiae rerum (vide huius definitionem in schol. 2. prop. 40. P. 2.), et quo magis hoc modo res intelligimus, eo magis (per prop. praeced.) Deum intelligimus. Ac proinde (per prop. 28. P. 4.) summa mentis virtus, hoc est (per defin. 8. P. 4.) mentis potentia seu natura, sive (per prop. 7. P. 3.) summus conatus est res intelligere tertio cognitionis genere. Q.E.D.

PROPOSITIO XXVI. Quo mens aptior est ad res tertio cognitionis genere intelligendum, eo magis cupit res eodem hoc cognitionis genere intelligere.

DEMONSTRATIO. Patet. Nam quatenus concipimus mentem aptam esse ad res hoc cognitionis genere intelligendum eatenus, eandem determinatam concipimus ad res eodem cognitionis genere intelligendum, et consequenter (per aff. defin. 1.) quo mens ad hoc aptior est, eo magis hoc cupit. Q.E.D.

PROPOSITIO XXVII. Ex hoc tertio cognitionis genere summa, quae dari potest, mentis acquiescentia, oritur.

DEMONSTRATIO. Summa mentis virtus est Deum cognoscere (per prop. 28. P. 4.), sive res tertio cognitionis genere intelligere (per prop. 25. huius); quae quidem virtus eo maior est, quo mens hoc cognitionis genere magis res cognoscit (per prop. 24. huius). Adeoque qui res hoc cognitionis genere cognoscit, is ad summam humanam perfectionem transit, et consequenter (per aff. defin. 2.) summa laetitia afficitur, idque (per prop. 43. P. 2.) concomitante idea sui suaeque virtutis; ac proinde (per aff. defin. 25.) ex hoc cognitionis genere summa, quae dari potest, oritur acquiescentia. Q.E.D.

PROPOSITIO XXVIII. Conatus seu cupiditas cognoscendi res tertio cognitionis genere oriri non potest ex primo, at quidem ex secundo cognitionis genere.

DEMONSTRATIO. Haec propositio per se patet. Nam quicquid clare et distincte intelligimus, id vel per se vel per aliud, quod per se concipitur, intelligimus; hoc est, ideae, quae in nobis clarae et distinctae sunt, sive quae ad tertium cognitionis genus referuntur (vide schol. 2. prop. 40. P. 2.), non possunt sequi ex ideis mutilatis et confusis, quae (per idem schol.) ad primum cognitionis genus referuntur, sed ex ideis adaequatis, sive (per idem schol.) ex secundo et tertio cognitionis genere. Ac proinde (per aff. defin. 1.) cupiditas cognoscendi res tertio cognitionis genere non potest oriri ex primo, at quidem ex secundo. Q.E.D.

PROPOSITIO XXIX. Quicquid mens sub specie aeternitatis intelligit, id ex eo non intelligit, quod corporis praesentem actualem existentiam concipit; sed ex eo, quod corporis essentiam concipit sub specie aeternitatis.

DEMONSTRATIO. Quatenus mens praesentem sui corporis existentiam concipit, eatenus durationem concipit, quae tempore determinari potest, et eatenus tantum potentiam habet concipiendi res cum relatione ad tempus (per prop. 21. huius et prop. 26. P. 2.). At aeternitas per durationem explicari nequit (per defin. 8. P. 1. et ipsius explic.). Ergo mens eatenus potestatem non habet concipiendi res sub specie aeternitatis; sed quia de natura rationis est, res sub specie aeternitatis concipere (per coroll. 2. prop. 44. P. 2.), et ad mentis naturam etiam pertinet, corporis essentiam sub specie aeternitatis concipere (per prop. 23. huius), et praeter haec duo nihil aliud ad mentis essentiam pertinet (per prop. 13. P. 2.), ergo haec potentia concipiendi res sub specie aeternitatis ad mentem non pertinet, nisi quatenus corporis essentiam sub specie aeternitatis concipit. Q.E.D.

SCHOLIUM. Res duobus modis a nobis ut actuales concipiuntur, vel quatenus easdem cum relatione ad certum tempus et locum existere, vel quatenus ipsas in Deo contineri et ex naturae divinae necessitate consequi concipimus. Quae autem hoc secundo modo ut verae seu reales concipiuntur, eas sub aeternitatis specie concipimus, et earum ideae aeternam et infinitam Dei essentiam involvunt, ut prop. 45. P. 2. ostendimus, cuius etiam schol. vide.

PROPOSITIO XXX. Mens nostra quatenus se et corpus sub aeternitatis specie cognoscit, eatenus Dei cognitionem necessario habet, scitque se in Deo esse et per Deum concipi.

DEMONSTRATIO. Aeternitas est ipsa Dei essentia, quatenus haec necessariam involvit existentiam (per defin. 8. P. 1.). Res igitur sub specie aeternitatis concipere est res concipere, quatenus per Dei essentiam ut entia realia concipiuntur, sive quatenus per Dei essentiam involvunt existentiam. Adeoque mens nostra quatenus se et corpus sub specie aeternitatis concipit, eatenus Dei cognitionem necessario habet, scitque etc. Q.E.D.

PROPOSITIO XXXI. Tertium cognitionis genus pendet a mente, tamquam a formali causa, quatenus mens ipsa aeterna est.

DEMONSTRATIO. Mens nihil sub aeternitatis specie concipit, nisi quatenus sui corporis essentiam sub aeternitatis specie concipit (per prop. 29. huius), hoc est (per prop. 21. et 23. huius) nisi quatenus aeterna est. Adeoque (per prop. praeced.) quatenus aeterna est, Dei habet cognitionem, quae quidem cognitio est necessario adaequata (per prop. 46. P. 2.); ac proinde mens quatenus aeterna est, ad illa omnia cognoscendum est apta, quae ex data hac Dei cognitione consequi possunt (per prop. 40. P. 2.), hoc est, ad res tertio cognitionis genere cognoscendum (vide huius definitionem in schol. 2. prop. 40. P. 2.), cuius propterea mens (per defin. 1. P. 3.) quatenus aeterna est, causa est adaequata seu formalis. Q.E.D.

SCHOLIUM. Quo igitur unusquisque hoc cognitionis genere plus pollet, eo melius sui et Dei conscius est, hoc est, eo est perfectior et beatior, quod adhuc clarius ex seqq. patebit. Sed hic notandum, quod, tametsi iam certi sumus, mentem aeternam esse, quatenus res sub aeternitatis specie concipit, nos tamen, ut ea, quae ostendere volumus, facilius explicentur et melius intelligantur, ipsam, tamquam iam inciperet esse, et res sub aeternitatis specie intelligere iam inciperet, considerabimus, ut hucusque fecimus; quod nobis absque ullo erroris periculo facere licet, modo nobis cautio sit nihil concludere, nisi ex perspicuis praemissis.

PROPOSITIO XXXII. Quicquid intelligimus tertio cognitionis genere, eo delectamur, et quidem concomitante idea Dei tamquam causa.

DEMONSTRATIO. Ex hoc cognitionis genere summa, quae dari potest, mentis acquiescentia (per prop. 27. huius), hoc est (per aff. defin. 25.) laetitia oritur, eaque concomitante idea sui, et consequenter (per prop. 30. huius) concomitante etiam idea Dei tamquam causa. Q.E.D.

COROLLARIUM. Ex tertio cognitionis genere oritur necessario  a m o r   D e i   i n t e l l e c t u a l i s . Nam ex hoc cognitionis genere oritur (per prop. praeced.) laetitia concomitante idea Dei tamquam causa, hoc est (per aff. defin. 6.) amor Dei, non quatenus ipsum ut praesentem imaginamur (per prop. 29. huius), sed quatenus Deum aeternum esse intelligimus, et hoc est, quod amorem Dei intellectualem voco.

PROPOSITIO XXXIII. Amor Dei intellectualis, qui ex tertio cognitionis genere oritur, est aeternus.

DEMONSTRATIO. Tertium enim cognitionis genus (per prop. 31. huius et axiom. 3. P. 1.) est aeternum; adeoque (per idem axiom. P. 1.) amor, qui ex eodem oritur, est etiam necessario aeternus. Q.E.D.

SCHOLIUM. Quamvis hic erga Deum amor principium non habuerit (per prop. praeced.), habet tamen omnes amoris perfectiones, perinde ac si ortus fuisset, sicut in coroll. prop. praeced. finximus. Nec ulla hic est differentia, nisi quod mens easdem has perfectiones, quas eidem iam accedere finximus, aeternas habuerit, idque concomitante idea Dei tamquam causa aeterna. Quod si laetitia in transitione ad maiorem perfectionem consistit, beatitudo sane in eo consistere debet, quod mens ipsa perfectione sit praedita.

PROPOSITIO XXXIV. Mens non nisi durante corpore obnoxia est affectibus, qui ad passiones referuntur.

DEMONSTRATIO. Imaginatio est idea, qua mens rem aliquam ut praesentem contemplatur (vide eius definitionem in schol. prop. 17. P. 2.), quae tamen magis corporis humani praesentem constitutionem, quam rei externae naturam indicat (per coroll. 2. prop. 16. P. 2.). Est igitur affectus (per gener. aff. defin.) imaginatio, quatenus corporis praesentem constitutionem indicat; atque adeo (per prop. 21. huius) mens non nisi durante corpore obnoxia est affectibus, qui ad passiones referuntur. Q.E.D.

COROLLARIUM. Hinc sequitur nullum amorem praeter amorem intellectualem esse aeternum.

SCHOLIUM. Si ad hominum communem opinionem attendamus, videbimus, eos suae mentis aeternitatis esse quidem conscios, sed ipsos eandem cum duratione confundere, eamque imaginationi seu memoriae tribuere, quam post mortem remanere credunt.

PROPOSITIO XXXV. Deus se ipsum amore intellectuali infinito amat.

DEMONSTRATIO. Deus est absolute infinitus (per defin. 6. P. 1.), hoc est (per defin. 6. P. 2.) Dei natura gaudet infinita perfectione, idque (per prop. 3. P. 2.) concomitante idea sui, hoc est (per prop. 11. et defin. 1. P. 1.) idea suae causae, et hoc est, quod in coroll. prop. 32. huius amorem intellectualem esse diximus.

PROPOSITIO XXXVI. Mentis amor intellectualis erga Deum est ipse Dei amor, quo Deus se ipsum amat, non quatenus infinitus est, sed quatenus per essentiam humanae mentis sub specie aeternitatis consideratam explicari potest, hoc est, mentis erga Deum amor intellectualis pars est infiniti amoris, quo Deus se ipsum amat.

DEMONSTRATIO. Hic mentis amor ad mentis actiones referri debet (per coroll. prop. 32. huius et per prop. 3. P. 3.), qui proinde actio est, qua mens se ipsam contemplatur concomitante idea Dei tamquam causa (per prop. 32. huius et eius coroll.), hoc est (per coroll. prop. 25. P. 1. et coroll. prop. 11. P. 2.) actio, qua Deus, quatenus per mentem humanam explicari potest, seipsum contemplatur concomitante idea sui. Atque adeo (per prop. praeced.) hic mentis amor pars est infiniti amoris, quo Deus seipsum amat. Q.E.D.

COROLLARIUM. Hinc sequitur, quod Deus, quatenus seipsum amat, homines amat, et consequenter quod amor Dei erga homines et mentis erga Deum amor intellectualis unum et idem sit.

SCHOLIUM. Ex his clare intelligimus,  q u a   i n   r e   n o s t r a   s a l u s   s e u   b e a t i t u d o   s e u   l i b e r t a s   c o n s i s t i t , nempe in constanti et aeterno erga Deum amore, sive in amore Dei erga homines. Atque hic amor, seu beatitudo in sacris codicibus  g l o r i a  appellatur *); nec immerito. Nam sive hic amor ad Deum referatur sive ad mentem, recte animi acquiescentia, quae revera a gloria (per aff. defin. 25. et 30.) non distinguitur, appellari potest. Nam quatenus ad Deum refertur, est (per prop. 35. huius) laetitia (liceat hoc adhuc vocabulo uti) concomitante idea sui, ut et quatenus ad mentem refertur (per prop. 27. huius). Deinde quia nostrae mentis essentia in sola cognitione consistit, cuius principium et fundamentum Deus est (per prop. 15. P. 1. et schol. prop. 47. P. 2.), hinc perspicuum nobis fit, quomodo et qua ratione mens nostra secundum essentiam et existentiam ex natura divina sequatur et continuo a Deo pendeat; quod hic notare operae pretium duxi, ut hoc exemplo ostenderem, quantum rerum singularium cognitio, quam intuitivam sive tertii generis appellavi (vide schol. 2. prop. 40. P. 2.), polleat, potiorque sit cognitione universali, quam secundi generis esse dixi. Nam quamvis in prima parte generaliter ostenderim, omnia (et consequenter mentem etiam humanam) a Deo secundum essentiam et existentiam pendere, illa tamen demonstratio tametsi legitima sit et extra dubitationis aleam posita, non ita tamen mentem nostram afficit, quam quando id ipsum ex ipsa essentia rei cuiuscumque singularis, quam a Deo pendere dicimus, concluditur.


*) Ies. 6. 3., Ps. 8. 6., 113. 4., Ioh. 11. 40., Rom. 3. 23., Eph. 1. 17.-18. Br.

PROPOSITIO XXXVII. Nihil in natura datur, quod huic amori intellectuali sit contrarium, sive quod ipsum possit tollere.

DEMONSTRATIO. Hic intellectualis amor ex mentis natura necessario sequitur, quatenus ipsa ut aeterna veritas per Dei naturam consideratur (per prop. 33. et 29. huius). Si quid ergo daretur, quod huic amori esset contrarium, id contrarium esset vero, et consequenter id, quod hunc amorem posset tollere, efficeret, ut id, quod verum est, falsum esset; quod (ut per se notum) est absurdum. Ergo nihil in natura datur etc. Q.E.D.

SCHOLIUM. Partis quartae axioma res singulares respicit, quatenus cum relatione ad certum tempus et locum considerantur, de quo neminem dubitare credo.

PROPOSITIO XXXVIII. Quo plures res secundo et tertio cognitionis genere mens intelligit, eo minus ipsa ab affectibus, qui mali sunt, patitur et mortem minus timet.

DEMONSTRATIO. Mentis essentia in ognitione consistit (per prop. 11. P. 2.); quo igitur mens plures res cognoscit secundo et tertio cognitionis genere, eo maior eius pars remanet (per prop. 23. et 29. huius), et consequenter (per prop. praeced.) eo maior eius pars non tangitur ab affectibus, qui nostrae naturae sunt contrarii, hoc est (per prop. 30. P. 4.) qui mali sunt. Quo itaque mens plures res secundo et tertio cognitionis genere intelligit, eo maior eius pars illaesa manet, et consequenter minus ab affectibus patitur etc. Q.E.D.

SCHOLIUM. Hinc intelligimus id quod in schol. prop. 39. P. 4. attigi et quod in hac parte explicare promisi; nempe quod mors eo minus est noxia, quo mentis clara et distincta cognitio maior est, et consequenter quo mens magis Deum amat. Deinde quia (per prop. 27. huius) ex tertio cognitionis genere summa, quae dari potest, oritur acquiescentia, hinc sequitur mentem humanam posse eius naturae esse, ut id, quod eius cum corpore perire ostendimus (vide prop. 21. huius), in respectu ad id, quod ipsius remanet, nullius sit momenti. Sed de his mox prolixius.

PROPOSITIO XXXIX. Qui corpus ad plurima aptum habet, is mentem habet, cuius maxima pars est aeterna.

DEMONSTRATIO. Qui corpus ad plurima agendum aptum habet, is minime affectibus, qui mali sunt, conflictatur (per prop. 38. P. 4.), hoc est (per prop. 30. P. 4.) affectibus qui naturae nostrae sunt contrarii. Atque adeo (per prop. 10. huius) potestatem habet ordinandi et concatenandi corporis affectiones secundum ordinem ad intellectum, et consequenter efficiendi (per prop. 14. huius) ut omnes corporis affectiones ad Dei ideam referantur, ex quo fiet (per prop. 15. huius) ut erga Deum afficiatur amore, qui (per prop. 16. huius) mentis maximam partem occupare sive constituere debet; ac proinde (per prop. 33. huius) mentem habet, cuius maxima pars est aeterna. Q.E.D.

SCHOLIUM. Quia corpora humana ad plurima apta sunt, non dubium est, quin eius naturae possint esse, ut ad mentes referantur, quae magnam sui et Dei habeant cognitionem, et quarum maxima seu praecipua pars est aeterna, atque adeo ut mortem vix timeant. Sed ut haec clarius intelligantur, animadvertendum hic est, quod nos in continua vivimus variatione, et prout in melius sive in peius mutamur, eo  f e l i c e s  aut  i n f e l i c e s  dicimur. Qui enim ex infante vel puero in cadaver transiit, infelix dicitur, et contra id felicitati tribuitur, quod totum vitae spatium mente sana in corpore sano percurrere potuerimus. Et revera qui corpus habet, ut infans vel puer, ad paucissima aptum et maxime pendens a causis externis, mentem habet, quae in se sola considerata nihil fere sui, nec Dei, nec rerum sit conscia; et contra, qui corpus habet ad plurima aptum, mentem habet, quae in se sola considerata multum sui et Dei et rerum sit conscia. In hac vita igitur apprime conamur, ut corpus infantiae in aliud, quantum eius natura patitur eique conducit, mutetur, quod ad plurima aptum sit, quodque ad mentem referatur, quae sui et Dei et rerum plurimum sit conscia; atque ita ut id omne, quod ad ipsius memoriam vel imaginationem refertur, in respectu ad intellectum vix alicuius sit momenti, ut in schol. prop. praeced. iam dixi.

PROPOSITIO XL. Quo unaquaeque res plus perfectionis habet, eo magis agit et minus patitur, et contra quo magis agit, eo perfectior est.

DEMONSTRATIO. Quo unaquaeque res perfectior est, eo plus habet realitatis (per defin. 6. P. 2.), et consequenter (per prop. 3. P. 3. cum eius schol.) eo magis agit et minus patitur; quae quidem demonstratio inverso ordine eodem modo procedit; ex quo sequitur, ut res contra eo sit perfectior, quo magis agit. Q.E.D.

COROLLARIUM. Hinc sequitur, partem mentis, quae remanet, quantacumque ea sit, perfectiorem esse reliqua. Nam pars mentis aeterna (per prop. 23. et 29. huius) est intellectus, per quem solum nos agere dicimur (per prop. 3. P. 3.); illa autem, quam perire ostendimus, est ipsa imaginatio (per prop. 21. huius), per quam solam dicimur pati (per prop. 3. P. 3. et gener. aff. defin.). Atque adeo (per prop. praeced.) illa, quantacumque ea sit, hac est perfectior. Q.E.D.

SCHOLIUM. Haec sunt, quae de mente, quatenus sine relatione ad corporis existentiam consideratur, ostendere constitueram. Ex quibus et simul ex prop. 21 P. 1. et aliis apparet, quod mens nostra, quatenus intelligit, aeternus cogitandi modus sit, qui alio cogitandi modo determinatur, et hic iterum ab alio, et sic in infinitum; ita ut omnes simul Dei aeternum et infinitum intellectum constituant.

PROPOSITIO XLI. Quamvis nesciremus, mentem nostram aeternam esse, pietatem tamen et religionem et absolute omnia, quae ad animositatem et generositatem referri ostendimus in quarta parte, prima haberemus.

DEMONSTRATIO. Primum et unicum virtutis seu recte vivendi rationis fundamentum (per coroll. prop. 22. et per prop. 24. P. 4.) est suum utile quaerere. Ad illa autem determinandum, quae ratio utilia esse dictat, nullam rationem habuimus mentis aeternitatis, quam demum in hac quinta parte novimus. Quamvis igitur tum temporis ignoraverimus, mentem esse aeternam, illa tamen, quae ad animositatem et generositatem referri ostendimus, prima habuimus. Atque adeo quamvis etiam nunc hoc ipsum ignoraremus, eadem tamen praescripta prima haberemus. Q.E.D.

SCHOLIUM. Communis vulgi persuasio alia videtur esse. Nam plerique videntur credere, se eatenus liberos esse, quatenus libidini parere licet, et eatenus de suo iure cedere, quatenus ex legis divinae praescripto vivere tenentur. Pietatem igitur et religionem et absolute omnia, quae ad animi fortitudinem referuntur, onera esse credunt, quae post mortem deponere, et pretium servitutis, nempe pietatis et religionis, accipere sperant. Nec hac spe sola, sed etiam et praecipue metu, ne diris scilicet suppliciis post mortem puniantur, inducuntur, ut ex legis divinae praescripto, quantum eorum fert tenuitas et impotens animus, vivant; et nisi haec spes et metus hominibus inessent, at contra si crederent, mentes cum corpore interire, nec restare miseris pietatis onere confectis, vivere longius, ad ingenium redirent, et ex libidine omnia moderari et fortunae potius, quam sibi parere vellent. Quae mihi non minus absurda videntur, quam si quis propterea, quod non credit se posse bonis alimentis corpus in aeternum nutrire, venenis potius et letiferis se exsaturare vellet; vel quia videt mentem non esse aeternam seu immortalem, ideo amens mavult esse et sine ratione vivere; quae adeo absurda sunt, ut vix recenseri mereantur.

PROPOSITIO XLII. Beatitudo non est virtutis praemium, sed ipsa virtus; nec eadem gaudemus, quia libidines coercemus; sed contra quia eadem gaudemus, ideo libidines coercere possumus.

DEMONSTRATIO. Beatitudo in amore erga Deum consistit (per prop. 36. huius et eius schol.), qui quidem amor ex tertio cognitionis genere oritur (per coroll. prop. 32. huius). Atque adeo hic amor (per prop. 59. et 3. P. 3.) ad mentem, quatenus agit, referri debet, ac proinde (per defin. 8. P. 4.) ipsa virtus est; quod erat primum. Deinde quo mens hoc amore divino seu beatitudine magis gaudet, eo plus intelligit (per prop. 32. huius), hoc est (per coroll. prop. 3. huius) eo maiorem in affectus habet potentiam, et (per prop. 38. huius) eo minus ab affectibus, qui mali sunt, patitur. Atque adeo ex eo, quod mens hoc amore divino seu beatitudine gaudet, potestatem habet libidines coercendi; et quia humana potentia ad coercendos affectus in solo intellectu consistit, ergo nemo beatitudine gaudet, quia affectus coercuit, sed contra potestas libidines coercendi ex ipsa beatitudine oritur. Q.E.D.

SCHOLIUM. His omnia, quae de mentis in affectus potentia, quaeque de mentis libertate ostendere volueram, absolvi. Ex quibus apparet, quantum sapiens polleat, potiorque sit ignaro, qui sola libidine agitur. Ignarus enim, praeterquam quod a causis externis multis modis agitatur, nec unquam vera animi acquiescentia potitur, vivit praeterea sui et Dei et rerum quasi inscius, et simulac pati desinit, simul etiam esse desinit. Cum contra sapiens, quatenus ut talis consideratur, vix animo movetur, sed sui et Dei et rerum aeterna quadam necessitate conscius, nunquam esse desinit, sed semper vera animi acquiescentia potitur. Si iam via, quam ad haec ducere ostendi, perardua videatur, inveniri tamen potest. Et sane arduum debet esse, quod adeo raro reperitur. Qui enim posset fieri, si salus in promptu esset et sine magno labore reperiri posset, ut ab omnibus fere negligeretur? Sed omnia praeclara tam difficilia, quam rara sunt.